De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  2. accedere et nova se species ostendere rerum.
  3. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  4. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  5. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  6. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  7. principio caeli clarum purumque colorem
  8. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  9. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  10. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  11. ex improviso si sint obiecta repente,
  12. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  13. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  14. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  15. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  16. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  17. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  18. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  19. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  20. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  21. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  22. infinita foris haec extra moenia mundi,
  23. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  24. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  25. Principio nobis in cunctas undique partis
  26. et latere ex utroque supra supterque per omne
  27. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  28. vociferatur, et elucet natura profundi.
  29. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  30. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  31. seminaque innumero numero summaque profunda
  32. multimodis volitent aeterno percita motu,
  33. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  34. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  35. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  36. sponte sua forte offensando semina rerum
  37. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  38. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  39. magnarum rerum fierent exordia semper,
  40. terrai maris et caeli generisque animantum.
  41. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  42. esse alios alibi congressus materiai,
  43. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  44. Praeterea cum materies est multa parata,
  45. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  46. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  47. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  48. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  49. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  50. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  51. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  52. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  53. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  54. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  55. unica quae gignatur et unica solaque crescat,