De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  2. vitali ut possint consentire undique sensu.
  3. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  4. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  5. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  6. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  7. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  8. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  9. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  10. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  11. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  12. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  13. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  14. quatinus in pullos animalis vertier ova
  15. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  16. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  17. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  18. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  19. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  20. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  21. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  22. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  23. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  24. Principio nequeunt ullius corporis esse
  25. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  26. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  27. aere fluminibus terris terraque creatis,
  28. nec congressa modo vitalis convenientes
  29. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  30. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  31. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  32. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  33. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  34. dissoluuntur enim positurae principiorum
  35. et penitus motus vitales inpediuntur,
  36. donec materies omnis concussa per artus
  37. vitalis animae nodos a corpore solvit
  38. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  39. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  40. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  41. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  42. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  43. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  44. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  45. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  46. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  47. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  48. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  49. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  50. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  51. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  52. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  53. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  54. scire licet nullo primordia posse dolore
  55. temptari nullamque voluptatem capere ex se;