De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. donec materies omnis concussa per artus
  2. vitalis animae nodos a corpore solvit
  3. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  4. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  5. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  6. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  7. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  8. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  9. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  10. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  11. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  12. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  13. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  14. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  15. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  16. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  17. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  18. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  19. scire licet nullo primordia posse dolore
  20. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  21. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  22. corporibus, quorum motus novitate laborent
  23. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  24. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  25. Denique uti possint sentire animalia quaeque,