De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  2. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  3. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  4. quatinus in pullos animalis vertier ova
  5. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  6. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  7. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  8. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  9. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  10. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  11. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  12. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  13. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  14. Principio nequeunt ullius corporis esse
  15. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  16. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  17. aere fluminibus terris terraque creatis,
  18. nec congressa modo vitalis convenientes
  19. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  20. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  21. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  22. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  23. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  24. dissoluuntur enim positurae principiorum
  25. et penitus motus vitales inpediuntur,