De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  2. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  3. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  4. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  5. multaque de rerum mixtura dicere callent
  6. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  7. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  8. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  9. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  10. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  11. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  12. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  13. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  14. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  15. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  16. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  17. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  18. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  19. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  20. umoris guttas mater cum terra recepit,
  21. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  22. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  23. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  24. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  25. qua propter merito maternum nomen adepta est.