De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  2. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  3. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  4. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  5. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  6. sed magni referre ea primum quantula constent,
  7. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  8. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  9. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  10. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  11. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  12. antiquis ex ordinibus permota nova re
  13. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  14. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  15. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  16. * * *
  17. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  18. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  19. mollia mortali consistere corpore creta.
  20. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  21. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  22. aut similis totis animalibus esse putari.
  23. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  24. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  25. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  26. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  27. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  28. vitali ut possint consentire undique sensu.
  29. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  30. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  31. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  32. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  33. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  34. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  35. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  36. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  37. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  38. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  39. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  40. quatinus in pullos animalis vertier ova
  41. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  42. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  43. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  44. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  45. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  46. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  47. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  48. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  49. nec quicquam commutari sine conciliatu.