De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. antiquis ex ordinibus permota nova re
  2. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  3. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  4. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  5. * * *
  6. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  7. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  8. mollia mortali consistere corpore creta.
  9. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  10. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  11. aut similis totis animalibus esse putari.
  12. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  13. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  14. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  15. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  16. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  17. vitali ut possint consentire undique sensu.
  18. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  19. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  20. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  21. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  22. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  23. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  24. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  25. sic itidem quae sentimus sentire necessest.