De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  2. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  3. inmortalia si volumus subiungere rebus
  4. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  5. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  6. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  7. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  8. principiis constare. neque id manufesta refutant
  9. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  10. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  11. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  12. quippe videre licet vivos existere vermes
  13. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  14. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  15. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  16. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  17. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  18. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  19. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  20. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  21. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  22. non alia longe ratione atque arida ligna
  23. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  24. iamne vides igitur magni primordia rerum
  25. referre in quali sint ordine quaeque locata
  26. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  27. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  28. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  29. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  30. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  31. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  32. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  33. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  34. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  35. sed magni referre ea primum quantula constent,
  36. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  37. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  38. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  39. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  40. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  41. antiquis ex ordinibus permota nova re
  42. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  43. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  44. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  45. * * *
  46. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  47. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  48. mollia mortali consistere corpore creta.
  49. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  50. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  51. aut similis totis animalibus esse putari.
  52. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  53. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  54. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  55. corporis omnino sensum pars sola tenere.