De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  2. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  3. principiis constare. neque id manufesta refutant
  4. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  5. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  6. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  7. quippe videre licet vivos existere vermes
  8. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  9. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  10. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  11. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  12. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  13. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  14. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  15. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  16. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  17. non alia longe ratione atque arida ligna
  18. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  19. iamne vides igitur magni primordia rerum
  20. referre in quali sint ordine quaeque locata
  21. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  22. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  23. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  24. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  25. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  26. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  27. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  28. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  29. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  30. sed magni referre ea primum quantula constent,
  31. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  32. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  33. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  34. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  35. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  36. antiquis ex ordinibus permota nova re
  37. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  38. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  39. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  40. * * *
  41. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  42. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  43. mollia mortali consistere corpore creta.
  44. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  45. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  46. aut similis totis animalibus esse putari.
  47. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  48. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  49. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  50. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  51. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  52. vitali ut possint consentire undique sensu.
  53. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  54. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  55. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  56. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  57. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  58. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  59. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  60. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  61. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  62. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  63. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  64. quatinus in pullos animalis vertier ova
  65. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  66. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  67. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  68. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  69. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  70. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  71. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  72. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  73. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  74. Principio nequeunt ullius corporis esse
  75. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  76. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  77. aere fluminibus terris terraque creatis,
  78. nec congressa modo vitalis convenientes
  79. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  80. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  81. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  82. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  83. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  84. dissoluuntur enim positurae principiorum
  85. et penitus motus vitales inpediuntur,
  86. donec materies omnis concussa per artus
  87. vitalis animae nodos a corpore solvit
  88. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  89. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  90. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  91. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  92. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  93. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  94. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  95. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  96. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  97. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  98. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  99. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?