De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  2. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  3. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  4. materies ubi permixta est illius et ordo
  5. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  6. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  7. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  8. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  9. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  10. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  11. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  12. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  13. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  14. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  15. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  16. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  17. aut alio in quovis uno puroque nitore
  18. dissimiles longe inter se variosque colores.
  19. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  20. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  21. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  22. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  23. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  24. principiis rerum non numquam causa colores,
  25. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  26. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  27. quippe etenim multo proclivius exorientur
  28. candida de nullo quam nigro nata colore
  29. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  30. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  31. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  32. scire licet quam sint nullo velata colore;
  33. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  34. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  35. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  36. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  37. quae sita cervices circum collumque coronat;
  38. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  39. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  40. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  41. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  42. consimili mutat ratione obversa colores;
  43. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  44. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  45. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  46. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  47. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  48. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  49. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  50. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  51. sed variis formis variantes edere tactus.
  52. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  53. est natura coloris et omnia principiorum
  54. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  55. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  56. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  57. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  58. ex albis album pinnis iactare colorem
  59. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  60. aut alio quovis uno varioque colore.
  61. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  62. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  63. evanescere paulatim stinguique colorem;
  64. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  65. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  66. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  67. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  68. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  69. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  70. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  71. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  72. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  73. scire licet quaedam tam constare orba colore
  74. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  75. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  76. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  77. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  78. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  79. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  80. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  81. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  82. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  83. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  84. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  85. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  86. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  87. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  88. concoctosque suo contractans perdere viro,
  89. propter eandem rem debent primordia rerum
  90. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  91. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  92. nec simili ratione saporem denique quemquam
  93. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  94. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  95. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  96. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  97. inmortalia si volumus subiungere rebus
  98. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  99. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.