De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  2. est natura coloris et omnia principiorum
  3. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  4. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  5. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  6. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  7. ex albis album pinnis iactare colorem
  8. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  9. aut alio quovis uno varioque colore.
  10. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  11. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  12. evanescere paulatim stinguique colorem;
  13. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  14. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  15. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  16. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  17. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  18. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  19. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  20. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  21. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  22. scire licet quaedam tam constare orba colore
  23. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  24. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  25. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  26. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  27. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  28. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  29. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  30. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  31. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  32. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  33. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  34. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  35. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  36. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  37. concoctosque suo contractans perdere viro,
  38. propter eandem rem debent primordia rerum
  39. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  40. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  41. nec simili ratione saporem denique quemquam
  42. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  43. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  44. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  45. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  46. inmortalia si volumus subiungere rebus
  47. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  48. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  49. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  50. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  51. principiis constare. neque id manufesta refutant
  52. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  53. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  54. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  55. quippe videre licet vivos existere vermes
  56. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  57. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  58. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  59. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  60. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  61. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  62. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  63. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  64. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  65. non alia longe ratione atque arida ligna
  66. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  67. iamne vides igitur magni primordia rerum
  68. referre in quali sint ordine quaeque locata
  69. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  70. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  71. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  72. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  73. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  74. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  75. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  76. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  77. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  78. sed magni referre ea primum quantula constent,
  79. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  80. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  81. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  82. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  83. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  84. antiquis ex ordinibus permota nova re
  85. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  86. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  87. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  88. * * *
  89. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  90. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  91. mollia mortali consistere corpore creta.
  92. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  93. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  94. aut similis totis animalibus esse putari.
  95. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  96. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  97. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  98. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  99. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  100. vitali ut possint consentire undique sensu.
  101. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  102. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  103. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  104. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  105. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  106. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  107. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  108. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  109. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  110. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  111. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  112. quatinus in pullos animalis vertier ova
  113. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  114. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  115. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  116. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  117. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  118. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  119. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  120. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  121. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  122. Principio nequeunt ullius corporis esse
  123. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  124. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  125. aere fluminibus terris terraque creatis,
  126. nec congressa modo vitalis convenientes
  127. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  128. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  129. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  130. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  131. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  132. dissoluuntur enim positurae principiorum
  133. et penitus motus vitales inpediuntur,
  134. donec materies omnis concussa per artus
  135. vitalis animae nodos a corpore solvit
  136. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  137. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  138. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  139. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  140. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  141. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  142. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  143. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  144. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  145. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  146. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  147. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  148. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  149. corpora vi quadam per viscera viva per artus