De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  2. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  3. scire licet nullo primordia posse dolore
  4. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  5. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  6. corporibus, quorum motus novitate laborent
  7. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  8. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  9. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  10. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  11. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  12. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  13. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  14. multaque de rerum mixtura dicere callent
  15. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  16. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  17. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  18. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  19. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  20. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  21. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  22. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  23. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  24. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  25. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  26. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  27. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  28. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  29. umoris guttas mater cum terra recepit,
  30. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  31. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  32. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  33. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  34. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  35. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  36. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  37. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  38. nec sic interemit mors res ut materiai
  39. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  40. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  41. res ut convertant formas mutentque colores
  42. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  43. ut noscas referre earum primordia rerum
  44. cum quibus et quali positura contineantur
  45. et quos inter se dent motus accipiantque,
  46. neve putes aeterna penes residere potesse
  47. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  48. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  49. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  50. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  51. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  52. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  53. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  54. consimilis; verum positura discrepitant res.
  55. sic ipsis in rebus item iam materiai
  56. intervalla vias conexus pondera plagas
  57. concursus motus ordo positura figurae
  58. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  59. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  60. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  61. accedere et nova se species ostendere rerum.
  62. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  63. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  64. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  65. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  66. principio caeli clarum purumque colorem
  67. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  68. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  69. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  70. ex improviso si sint obiecta repente,
  71. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  72. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  73. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  74. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  75. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  76. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  77. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  78. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  79. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  80. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  81. infinita foris haec extra moenia mundi,
  82. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  83. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  84. Principio nobis in cunctas undique partis
  85. et latere ex utroque supra supterque per omne
  86. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  87. vociferatur, et elucet natura profundi.
  88. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  89. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  90. seminaque innumero numero summaque profunda
  91. multimodis volitent aeterno percita motu,
  92. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  93. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  94. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  95. sponte sua forte offensando semina rerum
  96. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  97. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  98. magnarum rerum fierent exordia semper,
  99. terrai maris et caeli generisque animantum.
  100. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  101. esse alios alibi congressus materiai,
  102. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  103. Praeterea cum materies est multa parata,
  104. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  105. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  106. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  107. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  108. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  109. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  110. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  111. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  112. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  113. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  114. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  115. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  116. sint genere. in primis animalibus indice mente
  117. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  118. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  119. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  120. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  121. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  122. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  123. quando quidem vitae depactus terminus alte
  124. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  125. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  126. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  127. libera continuo, dominis privata superbis,
  128. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  129. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  130. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  131. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  132. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  133. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  134. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  135. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  136. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  137. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  138. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  139. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  140. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  141. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  142. primigenum maris et terrae solisque coortum
  143. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  144. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  145. unde mare et terrae possent augescere et unde
  146. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  147. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  148. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  149. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,