De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  2. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  3. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  4. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  5. dissimili perfecta figura principiorum.
  6. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  7. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  8. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  9. scintillasque agere ac late differre favillam.
  10. cetera consimili mentis ratione peragrans
  11. invenies igitur multarum semina rerum
  12. corpore celare et varias cohibere figuras.
  13. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  14. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  15. haec igitur variis debent constare figuris;
  16. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  17. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  18. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  19. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  20. conveniunt et res permixto semine constant.
  21. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  22. multa elementa vides multis communia verbis,
  23. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  24. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  25. non quo multa parum communis littera currat
  26. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  27. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  28. sic aliis in rebus item communia multa
  29. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  30. dissimili tamen inter se consistere summa
  31. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  32. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  33. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  34. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  35. semiferas hominum species existere et altos
  36. inter dum ramos egigni corpore vivo
  37. multaque conecti terrestria membra marinis,
  38. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  39. pascere naturam per terras omniparentis.
  40. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  41. seminibus certis certa genetrice creata
  42. conservare genus crescentia posse videmus.
  43. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  44. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  45. corpora discedunt conexaque convenientis
  46. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  47. reicere in terras naturam, multaque caecis
  48. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  49. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  50. vitalis motus consentire atque imitari.
  51. sed ne forte putes animalia sola teneri
  52. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  53. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  54. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  55. dissimili constare figura principiorum;
  56. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  57. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  58. semina cum porro distent, differre necessust
  59. intervalla vias conexus pondera plagas
  60. concursus motus; quae non animalia solum
  61. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  62. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  63. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  64. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  65. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  66. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  67. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  68. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  69. corpora consimili sint eius tincta colore;
  70. nullus enim color est omnino materiai
  71. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  72. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  73. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  74. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  75. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  76. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  77. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  78. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  79. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  80. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  81. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  82. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  83. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  84. immutabile enim quiddam superare necessest,
  85. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  86. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  87. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  88. proinde colore cave contingas semina rerum,
  89. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  90. Praeterea si nulla coloris principiis est
  91. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  92. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  93. propterea magni quod refert, semina quaeque
  94. cum quibus et quali positura contineantur
  95. et quos inter se dent motus accipiantque,
  96. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  97. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  98. marmoreo fieri possint candore repente,
  99. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  100. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  101. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  102. materies ubi permixta est illius et ordo
  103. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  104. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  105. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  106. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  107. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  108. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  109. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  110. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  111. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  112. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  113. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  114. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  115. aut alio in quovis uno puroque nitore
  116. dissimiles longe inter se variosque colores.
  117. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  118. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  119. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  120. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  121. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  122. principiis rerum non numquam causa colores,
  123. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  124. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  125. quippe etenim multo proclivius exorientur
  126. candida de nullo quam nigro nata colore
  127. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  128. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  129. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  130. scire licet quam sint nullo velata colore;
  131. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  132. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  133. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  134. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  135. quae sita cervices circum collumque coronat;
  136. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  137. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  138. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  139. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  140. consimili mutat ratione obversa colores;
  141. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  142. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  143. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  144. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  145. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  146. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  147. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  148. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  149. sed variis formis variantes edere tactus.