De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quippe etenim multo proclivius exorientur
  2. candida de nullo quam nigro nata colore
  3. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  4. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  5. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  6. scire licet quam sint nullo velata colore;
  7. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  8. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  9. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  10. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  11. quae sita cervices circum collumque coronat;
  12. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  13. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  14. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  15. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  16. consimili mutat ratione obversa colores;
  17. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  18. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  19. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  20. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  21. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  22. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  23. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  24. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  25. sed variis formis variantes edere tactus.
  26. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  27. est natura coloris et omnia principiorum
  28. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  29. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  30. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  31. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  32. ex albis album pinnis iactare colorem
  33. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  34. aut alio quovis uno varioque colore.
  35. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  36. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  37. evanescere paulatim stinguique colorem;
  38. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  39. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  40. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  41. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  42. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  43. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  44. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  45. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  46. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  47. scire licet quaedam tam constare orba colore
  48. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  49. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  50. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  51. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  52. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  53. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  54. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  55. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  56. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  57. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  58. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  59. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  60. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  61. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  62. concoctosque suo contractans perdere viro,
  63. propter eandem rem debent primordia rerum
  64. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  65. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  66. nec simili ratione saporem denique quemquam
  67. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  68. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  69. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  70. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  71. inmortalia si volumus subiungere rebus