De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  2. dissimili constare figura principiorum;
  3. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  4. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  5. semina cum porro distent, differre necessust
  6. intervalla vias conexus pondera plagas
  7. concursus motus; quae non animalia solum
  8. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  9. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  10. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  11. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  12. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  13. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  14. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  15. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  16. corpora consimili sint eius tincta colore;
  17. nullus enim color est omnino materiai
  18. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  19. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  20. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  21. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  22. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  23. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  24. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  25. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  26. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  27. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  28. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  29. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  30. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  31. immutabile enim quiddam superare necessest,
  32. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  33. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  34. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  35. proinde colore cave contingas semina rerum,
  36. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  37. Praeterea si nulla coloris principiis est
  38. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  39. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  40. propterea magni quod refert, semina quaeque
  41. cum quibus et quali positura contineantur
  42. et quos inter se dent motus accipiantque,
  43. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  44. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  45. marmoreo fieri possint candore repente,
  46. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  47. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  48. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  49. materies ubi permixta est illius et ordo
  50. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  51. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  52. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  53. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  54. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  55. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  56. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  57. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  58. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  59. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  60. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  61. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  62. aut alio in quovis uno puroque nitore
  63. dissimiles longe inter se variosque colores.
  64. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  65. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  66. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  67. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  68. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  69. principiis rerum non numquam causa colores,
  70. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  71. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.