De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  2. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  3. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  4. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  5. principiis constare. neque id manufesta refutant
  6. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  7. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  8. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  9. quippe videre licet vivos existere vermes
  10. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  11. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  12. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  13. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  14. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  15. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  16. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  17. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  18. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  19. non alia longe ratione atque arida ligna
  20. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  21. iamne vides igitur magni primordia rerum
  22. referre in quali sint ordine quaeque locata
  23. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  24. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  25. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  26. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  27. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  28. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  29. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  30. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  31. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  32. sed magni referre ea primum quantula constent,
  33. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  34. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  35. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  36. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  37. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  38. antiquis ex ordinibus permota nova re
  39. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  40. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  41. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  42. * * *
  43. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  44. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  45. mollia mortali consistere corpore creta.
  46. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  47. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  48. aut similis totis animalibus esse putari.
  49. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  50. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  51. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  52. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  53. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  54. vitali ut possint consentire undique sensu.
  55. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  56. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  57. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  58. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  59. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  60. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  61. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  62. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  63. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  64. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  65. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  66. quatinus in pullos animalis vertier ova
  67. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  68. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  69. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  70. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  71. posse ex non sensu sensus mutabilitate,