De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  2. marmoreo fieri possint candore repente,
  3. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  4. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  5. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  6. materies ubi permixta est illius et ordo
  7. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  8. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  9. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  10. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  11. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  12. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  13. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  14. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  15. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  16. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  17. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  18. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  19. aut alio in quovis uno puroque nitore
  20. dissimiles longe inter se variosque colores.
  21. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  22. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  23. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  24. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  25. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  26. principiis rerum non numquam causa colores,
  27. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  28. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  29. quippe etenim multo proclivius exorientur
  30. candida de nullo quam nigro nata colore
  31. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  32. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  33. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  34. scire licet quam sint nullo velata colore;
  35. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  36. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  37. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  38. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  39. quae sita cervices circum collumque coronat;
  40. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  41. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  42. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  43. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  44. consimili mutat ratione obversa colores;
  45. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  46. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  47. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  48. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  49. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  50. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  51. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  52. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  53. sed variis formis variantes edere tactus.
  54. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  55. est natura coloris et omnia principiorum
  56. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  57. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  58. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  59. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  60. ex albis album pinnis iactare colorem
  61. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  62. aut alio quovis uno varioque colore.
  63. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  64. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  65. evanescere paulatim stinguique colorem;
  66. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  67. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  68. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  69. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  70. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  71. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  72. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  73. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  74. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  75. scire licet quaedam tam constare orba colore
  76. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  77. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  78. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  79. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  80. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  81. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  82. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  83. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  84. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  85. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  86. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  87. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  88. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  89. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  90. concoctosque suo contractans perdere viro,
  91. propter eandem rem debent primordia rerum
  92. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  93. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  94. nec simili ratione saporem denique quemquam
  95. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  96. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  97. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  98. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  99. inmortalia si volumus subiungere rebus
  100. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  101. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  102. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  103. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  104. principiis constare. neque id manufesta refutant
  105. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  106. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  107. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  108. quippe videre licet vivos existere vermes
  109. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  110. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  111. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  112. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  113. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  114. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  115. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  116. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  117. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  118. non alia longe ratione atque arida ligna
  119. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  120. iamne vides igitur magni primordia rerum
  121. referre in quali sint ordine quaeque locata
  122. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  123. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  124. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  125. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  126. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  127. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  128. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  129. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  130. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  131. sed magni referre ea primum quantula constent,
  132. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  133. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  134. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  135. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  136. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  137. antiquis ex ordinibus permota nova re
  138. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  139. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  140. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  141. * * *
  142. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  143. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  144. mollia mortali consistere corpore creta.
  145. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  146. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  147. aut similis totis animalibus esse putari.
  148. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  149. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  150. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  151. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  152. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  153. vitali ut possint consentire undique sensu.
  154. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  155. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  156. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  157. quod tamen ut possint, at coetu concilioque