De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  2. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  3. horrifice fertur divinae matris imago.
  4. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  5. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  6. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  7. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  8. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  9. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  10. significare volunt indignos esse putandos,
  11. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  12. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  13. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  14. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  15. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  16. ingratos animos atque impia pectora volgi
  17. conterrere metu quae possint numine divae.
  18. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  19. munificat tacita mortalis muta salute,
  20. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  21. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  22. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  23. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  24. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  25. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  26. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  27. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  28. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  29. cum pueri circum puerum pernice chorea
  30. armat et in numerum pernice chorea
  31. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  32. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  33. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  34. propterea magnam armati matrem comitantur,
  35. aut quia significant divam praedicere ut armis
  36. ac virtute velint patriam defendere terram
  37. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  38. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  39. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  40. omnis enim per se divom natura necessest
  41. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  42. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  43. nam privata dolore omni, privata periclis,
  44. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  45. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  46. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  47. et quia multarum potitur primordia rerum,
  48. multa modis multis effert in lumina solis.
  49. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  50. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  51. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  52. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  53. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  54. religione animum turpi contingere parcat.
  55. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  56. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  57. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  58. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  59. dissimili vivont specie retinentque parentum
  60. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  61. tanta est in quovis genere herbae materiai
  62. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  63. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  64. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  65. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  66. dissimili perfecta figura principiorum.
  67. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  68. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  69. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  70. scintillasque agere ac late differre favillam.
  71. cetera consimili mentis ratione peragrans
  72. invenies igitur multarum semina rerum
  73. corpore celare et varias cohibere figuras.
  74. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  75. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  76. haec igitur variis debent constare figuris;
  77. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  78. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  79. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  80. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  81. conveniunt et res permixto semine constant.
  82. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  83. multa elementa vides multis communia verbis,
  84. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  85. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  86. non quo multa parum communis littera currat
  87. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  88. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  89. sic aliis in rebus item communia multa
  90. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  91. dissimili tamen inter se consistere summa
  92. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  93. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  94. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  95. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  96. semiferas hominum species existere et altos
  97. inter dum ramos egigni corpore vivo
  98. multaque conecti terrestria membra marinis,
  99. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  100. pascere naturam per terras omniparentis.
  101. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  102. seminibus certis certa genetrice creata
  103. conservare genus crescentia posse videmus.
  104. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  105. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  106. corpora discedunt conexaque convenientis
  107. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  108. reicere in terras naturam, multaque caecis
  109. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  110. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  111. vitalis motus consentire atque imitari.
  112. sed ne forte putes animalia sola teneri
  113. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  114. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  115. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  116. dissimili constare figura principiorum;
  117. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  118. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  119. semina cum porro distent, differre necessust
  120. intervalla vias conexus pondera plagas
  121. concursus motus; quae non animalia solum
  122. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  123. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  124. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  125. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  126. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  127. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  128. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  129. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  130. corpora consimili sint eius tincta colore;
  131. nullus enim color est omnino materiai
  132. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  133. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  134. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  135. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  136. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  137. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  138. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  139. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  140. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  141. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  142. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  143. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  144. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  145. immutabile enim quiddam superare necessest,
  146. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  147. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  148. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  149. proinde colore cave contingas semina rerum,
  150. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  151. Praeterea si nulla coloris principiis est
  152. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  153. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  154. propterea magni quod refert, semina quaeque
  155. cum quibus et quali positura contineantur
  156. et quos inter se dent motus accipiantque,
  157. perfacile extemplo rationem reddere possis,