De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  2. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  3. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  4. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  5. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  6. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  7. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  8. quatinus in pullos animalis vertier ova
  9. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  10. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  11. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  12. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  13. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  14. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  15. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  16. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  17. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  18. Principio nequeunt ullius corporis esse
  19. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  20. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  21. aere fluminibus terris terraque creatis,
  22. nec congressa modo vitalis convenientes
  23. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  24. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  25. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  26. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  27. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  28. dissoluuntur enim positurae principiorum
  29. et penitus motus vitales inpediuntur,
  30. donec materies omnis concussa per artus
  31. vitalis animae nodos a corpore solvit
  32. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  33. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  34. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  35. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  36. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  37. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  38. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  39. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  40. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  41. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  42. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  43. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  44. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  45. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  46. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  47. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  48. scire licet nullo primordia posse dolore
  49. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  50. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  51. corporibus, quorum motus novitate laborent
  52. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  53. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  54. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  55. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  56. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  57. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  58. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  59. multaque de rerum mixtura dicere callent
  60. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  61. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  62. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  63. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  64. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  65. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  66. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  67. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  68. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  69. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  70. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  71. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  72. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  73. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  74. umoris guttas mater cum terra recepit,
  75. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  76. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  77. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  78. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  79. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  80. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  81. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  82. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  83. nec sic interemit mors res ut materiai
  84. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  85. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  86. res ut convertant formas mutentque colores
  87. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  88. ut noscas referre earum primordia rerum
  89. cum quibus et quali positura contineantur
  90. et quos inter se dent motus accipiantque,
  91. neve putes aeterna penes residere potesse
  92. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  93. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  94. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  95. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  96. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  97. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  98. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  99. consimilis; verum positura discrepitant res.
  100. sic ipsis in rebus item iam materiai
  101. intervalla vias conexus pondera plagas
  102. concursus motus ordo positura figurae
  103. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  104. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  105. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  106. accedere et nova se species ostendere rerum.
  107. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  108. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  109. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  110. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  111. principio caeli clarum purumque colorem
  112. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  113. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  114. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  115. ex improviso si sint obiecta repente,
  116. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  117. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  118. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  119. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  120. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  121. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  122. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  123. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  124. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  125. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  126. infinita foris haec extra moenia mundi,
  127. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  128. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  129. Principio nobis in cunctas undique partis
  130. et latere ex utroque supra supterque per omne
  131. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  132. vociferatur, et elucet natura profundi.
  133. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  134. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  135. seminaque innumero numero summaque profunda
  136. multimodis volitent aeterno percita motu,
  137. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  138. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  139. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  140. sponte sua forte offensando semina rerum
  141. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  142. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  143. magnarum rerum fierent exordia semper,
  144. terrai maris et caeli generisque animantum.
  145. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  146. esse alios alibi congressus materiai,
  147. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  148. Praeterea cum materies est multa parata,
  149. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  150. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  151. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  152. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  153. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  154. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  155. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  156. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  157. et varias hominum gentis et saecla ferarum.