De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  2. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  3. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  4. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  5. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  6. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  7. formarum finita, necesse est quae similes sint
  8. esse infinitas aut summam materiai
  9. finitam constare, id quod non esse probavi.
  10. * * *
  11. versibus ostendam corpuscula materiai
  12. ex infinito summam rerum usque tenere
  13. undique protelo plagarum continuato.
  14. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  15. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  16. at regione locoque alio terrisque remotis
  17. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  18. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  19. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  20. milibus e multis vallo munitur eburno,
  21. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  22. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  23. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  24. unica res quaedem nativo corpore sola,
  25. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  26. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  27. unde ea progigni possit concepta, creari
  28. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  29. quippe etenim sumant alii finita per omne
  30. corpora iactari unius genitalia rei,
  31. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  32. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  33. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  34. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  35. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  36. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  37. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  38. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  39. infidi maris insidias virisque dolumque
  40. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  41. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  42. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  43. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  44. disiectare aestus diversi materiai,
  45. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  46. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  47. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  48. et res progigni et genitas procrescere posse.
  49. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  50. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  51. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  52. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  53. nec porro rerum genitales auctificique
  54. motus perpetuo possunt servare creata.
  55. sic aequo geritur certamine principiorum
  56. ex infinito contractum tempore bellum.
  57. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  58. et superantur item. miscetur funere vagor,
  59. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  60. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  61. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  62. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  63. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  64. convenit et memori mandatum mente tenere,
  65. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  66. quod genere ex uno consistat principiorum,
  67. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  68. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  69. atque potestates, ita plurima principiorum
  70. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  71. Principio tellus habet in se corpora prima,
  72. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  73. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  74. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  75. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  76. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  77. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  78. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  79. montivago generi possit praebere ferarum.
  80. quare magna deum mater materque ferarum
  81. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  82. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  83. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  84. aeris in spatio magnam pendere docentes
  85. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  86. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  87. officiis debet molliri victa parentum.
  88. muralique caput summum cinxere corona,
  89. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  90. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  91. horrifice fertur divinae matris imago.
  92. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  93. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  94. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  95. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  96. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  97. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  98. significare volunt indignos esse putandos,
  99. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  100. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  101. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  102. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  103. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  104. ingratos animos atque impia pectora volgi
  105. conterrere metu quae possint numine divae.
  106. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  107. munificat tacita mortalis muta salute,
  108. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  109. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  110. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  111. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  112. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  113. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  114. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  115. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  116. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  117. cum pueri circum puerum pernice chorea
  118. armat et in numerum pernice chorea
  119. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  120. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  121. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  122. propterea magnam armati matrem comitantur,
  123. aut quia significant divam praedicere ut armis
  124. ac virtute velint patriam defendere terram
  125. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  126. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  127. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  128. omnis enim per se divom natura necessest
  129. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  130. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  131. nam privata dolore omni, privata periclis,
  132. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  133. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  134. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  135. et quia multarum potitur primordia rerum,
  136. multa modis multis effert in lumina solis.
  137. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  138. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  139. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  140. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  141. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  142. religione animum turpi contingere parcat.
  143. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  144. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  145. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  146. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  147. dissimili vivont specie retinentque parentum
  148. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  149. tanta est in quovis genere herbae materiai