De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  2. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  3. religione animum turpi contingere parcat.
  4. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  5. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  6. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  7. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  8. dissimili vivont specie retinentque parentum
  9. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  10. tanta est in quovis genere herbae materiai
  11. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  12. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  13. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  14. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  15. dissimili perfecta figura principiorum.
  16. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  17. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  18. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  19. scintillasque agere ac late differre favillam.
  20. cetera consimili mentis ratione peragrans
  21. invenies igitur multarum semina rerum
  22. corpore celare et varias cohibere figuras.
  23. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  24. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  25. haec igitur variis debent constare figuris;
  26. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  27. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  28. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  29. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  30. conveniunt et res permixto semine constant.
  31. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  32. multa elementa vides multis communia verbis,
  33. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  34. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  35. non quo multa parum communis littera currat
  36. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  37. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  38. sic aliis in rebus item communia multa
  39. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  40. dissimili tamen inter se consistere summa
  41. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  42. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  43. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  44. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  45. semiferas hominum species existere et altos
  46. inter dum ramos egigni corpore vivo
  47. multaque conecti terrestria membra marinis,
  48. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  49. pascere naturam per terras omniparentis.
  50. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  51. seminibus certis certa genetrice creata
  52. conservare genus crescentia posse videmus.
  53. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  54. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  55. corpora discedunt conexaque convenientis
  56. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  57. reicere in terras naturam, multaque caecis
  58. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  59. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  60. vitalis motus consentire atque imitari.
  61. sed ne forte putes animalia sola teneri
  62. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  63. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  64. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  65. dissimili constare figura principiorum;
  66. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  67. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  68. semina cum porro distent, differre necessust
  69. intervalla vias conexus pondera plagas
  70. concursus motus; quae non animalia solum
  71. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  72. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  73. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  74. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  75. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  76. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  77. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  78. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  79. corpora consimili sint eius tincta colore;
  80. nullus enim color est omnino materiai
  81. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  82. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  83. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  84. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  85. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  86. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  87. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  88. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  89. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  90. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  91. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  92. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  93. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  94. immutabile enim quiddam superare necessest,
  95. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  96. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  97. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  98. proinde colore cave contingas semina rerum,
  99. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.