De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  2. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  3. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  4. disiectare aestus diversi materiai,
  5. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  6. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  7. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  8. et res progigni et genitas procrescere posse.
  9. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  10. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  11. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  12. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  13. nec porro rerum genitales auctificique
  14. motus perpetuo possunt servare creata.
  15. sic aequo geritur certamine principiorum
  16. ex infinito contractum tempore bellum.
  17. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  18. et superantur item. miscetur funere vagor,
  19. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  20. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  21. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  22. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  23. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  24. convenit et memori mandatum mente tenere,
  25. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  26. quod genere ex uno consistat principiorum,
  27. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  28. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  29. atque potestates, ita plurima principiorum
  30. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  31. Principio tellus habet in se corpora prima,
  32. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  33. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  34. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  35. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  36. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  37. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  38. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  39. montivago generi possit praebere ferarum.
  40. quare magna deum mater materque ferarum
  41. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  42. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  43. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  44. aeris in spatio magnam pendere docentes
  45. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  46. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  47. officiis debet molliri victa parentum.
  48. muralique caput summum cinxere corona,
  49. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  50. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  51. horrifice fertur divinae matris imago.
  52. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  53. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  54. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  55. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  56. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  57. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  58. significare volunt indignos esse putandos,
  59. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  60. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  61. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  62. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  63. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  64. ingratos animos atque impia pectora volgi
  65. conterrere metu quae possint numine divae.
  66. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  67. munificat tacita mortalis muta salute,
  68. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  69. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  70. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  71. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  72. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  73. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  74. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  75. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  76. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  77. cum pueri circum puerum pernice chorea
  78. armat et in numerum pernice chorea
  79. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  80. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  81. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  82. propterea magnam armati matrem comitantur,
  83. aut quia significant divam praedicere ut armis
  84. ac virtute velint patriam defendere terram
  85. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  86. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  87. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  88. omnis enim per se divom natura necessest
  89. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  90. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  91. nam privata dolore omni, privata periclis,
  92. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  93. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  94. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  95. et quia multarum potitur primordia rerum,
  96. multa modis multis effert in lumina solis.
  97. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  98. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  99. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,