De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quia multarum potitur primordia rerum,
  2. multa modis multis effert in lumina solis.
  3. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  4. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  5. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  6. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  7. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  8. religione animum turpi contingere parcat.
  9. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  10. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  11. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  12. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  13. dissimili vivont specie retinentque parentum
  14. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  15. tanta est in quovis genere herbae materiai
  16. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  17. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  18. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  19. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  20. dissimili perfecta figura principiorum.
  21. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  22. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  23. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  24. scintillasque agere ac late differre favillam.
  25. cetera consimili mentis ratione peragrans
  26. invenies igitur multarum semina rerum
  27. corpore celare et varias cohibere figuras.
  28. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  29. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  30. haec igitur variis debent constare figuris;
  31. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  32. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  33. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  34. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  35. conveniunt et res permixto semine constant.
  36. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  37. multa elementa vides multis communia verbis,
  38. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  39. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  40. non quo multa parum communis littera currat
  41. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  42. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  43. sic aliis in rebus item communia multa
  44. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  45. dissimili tamen inter se consistere summa
  46. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  47. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  48. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  49. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  50. semiferas hominum species existere et altos
  51. inter dum ramos egigni corpore vivo
  52. multaque conecti terrestria membra marinis,
  53. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  54. pascere naturam per terras omniparentis.
  55. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  56. seminibus certis certa genetrice creata
  57. conservare genus crescentia posse videmus.
  58. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  59. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  60. corpora discedunt conexaque convenientis
  61. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  62. reicere in terras naturam, multaque caecis
  63. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  64. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  65. vitalis motus consentire atque imitari.
  66. sed ne forte putes animalia sola teneri
  67. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  68. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  69. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  70. dissimili constare figura principiorum;
  71. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  72. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  73. semina cum porro distent, differre necessust
  74. intervalla vias conexus pondera plagas
  75. concursus motus; quae non animalia solum
  76. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  77. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  78. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  79. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  80. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  81. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  82. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  83. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  84. corpora consimili sint eius tincta colore;
  85. nullus enim color est omnino materiai
  86. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  87. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  88. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  89. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  90. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  91. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  92. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  93. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  94. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  95. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  96. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  97. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  98. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  99. immutabile enim quiddam superare necessest,
  100. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  101. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  102. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  103. proinde colore cave contingas semina rerum,
  104. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  105. Praeterea si nulla coloris principiis est
  106. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  107. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  108. propterea magni quod refert, semina quaeque
  109. cum quibus et quali positura contineantur
  110. et quos inter se dent motus accipiantque,
  111. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  112. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  113. marmoreo fieri possint candore repente,
  114. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  115. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  116. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  117. materies ubi permixta est illius et ordo
  118. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  119. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  120. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  121. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  122. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  123. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  124. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  125. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  126. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  127. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  128. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  129. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  130. aut alio in quovis uno puroque nitore
  131. dissimiles longe inter se variosque colores.
  132. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  133. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  134. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  135. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  136. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  137. principiis rerum non numquam causa colores,
  138. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  139. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  140. quippe etenim multo proclivius exorientur
  141. candida de nullo quam nigro nata colore
  142. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  143. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  144. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  145. scire licet quam sint nullo velata colore;
  146. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  147. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  148. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  149. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  150. quae sita cervices circum collumque coronat;
  151. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  152. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  153. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  154. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  155. consimili mutat ratione obversa colores;
  156. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  157. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  158. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  159. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  160. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  161. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  162. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  163. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  164. sed variis formis variantes edere tactus.
  165. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  166. est natura coloris et omnia principiorum
  167. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  168. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  169. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  170. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  171. ex albis album pinnis iactare colorem
  172. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  173. aut alio quovis uno varioque colore.
  174. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  175. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  176. evanescere paulatim stinguique colorem;
  177. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  178. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  179. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  180. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  181. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  182. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  183. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  184. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  185. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  186. scire licet quaedam tam constare orba colore
  187. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  188. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  189. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  190. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  191. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  192. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  193. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  194. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  195. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  196. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  197. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  198. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  199. naturam, nullam quae mittat naribus auram,