De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  2. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  3. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  4. at non esse tamen perplexis indupedita,
  5. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  6. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  7. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  8. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  9. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  10. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  11. * * *
  12. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  13. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  14. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  15. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  16. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  17. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  18. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  19. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  20. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  21. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  22. linquit enim supera taetri primordia viri,
  23. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  24. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  25. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  26. finita variare figurarum ratione.
  27. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  28. esse infinito debebunt corporis auctu.
  29. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  30. corporis inter se multum variare figurae
  31. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  32. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  33. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  34. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  35. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  36. formai speciem totius corporis eius,
  37. quod super est, si forte voles variare figuras,
  38. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  39. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  40. si tu forte voles etiam variare figuras.
  41. ergo formarum novitatem corporis augmen
  42. subsequitur. quare non est ut credere possis
  43. esse infinitis distantia semina formis,
  44. ne quaedam cogas inmani maximitate
  45. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  46. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  47. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  48. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  49. saecla novo rerum superata colore iacerent
  50. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  51. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  52. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  53. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  54. cedere item retro possent in deteriores
  55. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  56. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  57. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  58. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  59. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  60. materiem quoque finitis differe figuris.
  61. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  62. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  63. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  64. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  65. ergo finita distant ratione creata,
  66. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  67. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  68. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  69. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  70. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  71. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  72. formarum finita, necesse est quae similes sint
  73. esse infinitas aut summam materiai
  74. finitam constare, id quod non esse probavi.
  75. * * *
  76. versibus ostendam corpuscula materiai
  77. ex infinito summam rerum usque tenere
  78. undique protelo plagarum continuato.
  79. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  80. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  81. at regione locoque alio terrisque remotis
  82. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  83. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  84. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  85. milibus e multis vallo munitur eburno,
  86. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  87. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  88. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  89. unica res quaedem nativo corpore sola,
  90. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  91. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  92. unde ea progigni possit concepta, creari
  93. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  94. quippe etenim sumant alii finita per omne
  95. corpora iactari unius genitalia rei,
  96. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  97. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  98. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  99. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  100. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  101. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  102. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  103. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  104. infidi maris insidias virisque dolumque
  105. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  106. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  107. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  108. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  109. disiectare aestus diversi materiai,
  110. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  111. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  112. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  113. et res progigni et genitas procrescere posse.
  114. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  115. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  116. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  117. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  118. nec porro rerum genitales auctificique
  119. motus perpetuo possunt servare creata.
  120. sic aequo geritur certamine principiorum
  121. ex infinito contractum tempore bellum.
  122. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  123. et superantur item. miscetur funere vagor,
  124. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  125. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  126. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  127. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  128. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  129. convenit et memori mandatum mente tenere,
  130. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  131. quod genere ex uno consistat principiorum,
  132. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  133. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  134. atque potestates, ita plurima principiorum
  135. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  136. Principio tellus habet in se corpora prima,
  137. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  138. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  139. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  140. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  141. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  142. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  143. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  144. montivago generi possit praebere ferarum.
  145. quare magna deum mater materque ferarum
  146. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  147. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  148. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  149. aeris in spatio magnam pendere docentes
  150. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  151. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  152. officiis debet molliri victa parentum.
  153. muralique caput summum cinxere corona,
  154. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  155. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  156. horrifice fertur divinae matris imago.
  157. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  158. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  159. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  160. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  161. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  162. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  163. significare volunt indignos esse putandos,
  164. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  165. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  166. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  167. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  168. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  169. ingratos animos atque impia pectora volgi
  170. conterrere metu quae possint numine divae.
  171. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  172. munificat tacita mortalis muta salute,
  173. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  174. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  175. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  176. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  177. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  178. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  179. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  180. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  181. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  182. cum pueri circum puerum pernice chorea
  183. armat et in numerum pernice chorea
  184. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  185. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  186. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  187. propterea magnam armati matrem comitantur,
  188. aut quia significant divam praedicere ut armis
  189. ac virtute velint patriam defendere terram
  190. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  191. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  192. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  193. omnis enim per se divom natura necessest
  194. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  195. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  196. nam privata dolore omni, privata periclis,
  197. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  198. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  199. terra quidem vero caret omni tempore sensu,