De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  2. concoctosque suo contractans perdere viro,
  3. propter eandem rem debent primordia rerum
  4. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  5. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  6. nec simili ratione saporem denique quemquam
  7. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  8. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  9. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  10. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  11. inmortalia si volumus subiungere rebus
  12. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  13. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  14. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  15. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  16. principiis constare. neque id manufesta refutant
  17. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  18. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  19. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  20. quippe videre licet vivos existere vermes
  21. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  22. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  23. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  24. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  25. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  26. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  27. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  28. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  29. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  30. non alia longe ratione atque arida ligna
  31. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  32. iamne vides igitur magni primordia rerum
  33. referre in quali sint ordine quaeque locata
  34. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  35. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  36. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  37. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  38. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  39. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  40. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  41. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  42. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  43. sed magni referre ea primum quantula constent,
  44. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  45. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  46. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  47. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  48. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  49. antiquis ex ordinibus permota nova re
  50. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  51. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  52. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  53. * * *
  54. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  55. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  56. mollia mortali consistere corpore creta.
  57. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  58. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  59. aut similis totis animalibus esse putari.
  60. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  61. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  62. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  63. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  64. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  65. vitali ut possint consentire undique sensu.
  66. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  67. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  68. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  69. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  70. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  71. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  72. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  73. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  74. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  75. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  76. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  77. quatinus in pullos animalis vertier ova
  78. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  79. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  80. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  81. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  82. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  83. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  84. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  85. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  86. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  87. Principio nequeunt ullius corporis esse
  88. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  89. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  90. aere fluminibus terris terraque creatis,
  91. nec congressa modo vitalis convenientes
  92. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  93. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  94. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  95. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  96. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  97. dissoluuntur enim positurae principiorum
  98. et penitus motus vitales inpediuntur,
  99. donec materies omnis concussa per artus
  100. vitalis animae nodos a corpore solvit
  101. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  102. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  103. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  104. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  105. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  106. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  107. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  108. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  109. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  110. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  111. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  112. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  113. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  114. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  115. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  116. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  117. scire licet nullo primordia posse dolore
  118. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  119. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  120. corporibus, quorum motus novitate laborent
  121. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  122. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  123. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  124. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  125. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  126. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  127. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  128. multaque de rerum mixtura dicere callent
  129. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  130. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  131. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  132. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  133. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  134. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  135. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  136. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  137. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  138. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  139. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  140. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  141. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  142. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  143. umoris guttas mater cum terra recepit,
  144. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  145. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  146. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  147. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  148. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  149. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  150. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  151. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  152. nec sic interemit mors res ut materiai
  153. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  154. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  155. res ut convertant formas mutentque colores
  156. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  157. ut noscas referre earum primordia rerum
  158. cum quibus et quali positura contineantur
  159. et quos inter se dent motus accipiantque,
  160. neve putes aeterna penes residere potesse
  161. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  162. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  163. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  164. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  165. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  166. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  167. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  168. consimilis; verum positura discrepitant res.
  169. sic ipsis in rebus item iam materiai
  170. intervalla vias conexus pondera plagas
  171. concursus motus ordo positura figurae
  172. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  173. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  174. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  175. accedere et nova se species ostendere rerum.
  176. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  177. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  178. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  179. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  180. principio caeli clarum purumque colorem
  181. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  182. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  183. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  184. ex improviso si sint obiecta repente,
  185. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  186. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  187. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  188. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  189. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  190. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  191. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  192. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  193. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  194. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  195. infinita foris haec extra moenia mundi,
  196. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  197. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  198. Principio nobis in cunctas undique partis
  199. et latere ex utroque supra supterque per omne