De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  2. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  3. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  4. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  5. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  6. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  7. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  8. at non esse tamen perplexis indupedita,
  9. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  10. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  11. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  12. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  13. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  14. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  15. * * *
  16. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  17. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  18. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  19. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  20. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  21. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  22. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  23. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  24. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  25. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  26. linquit enim supera taetri primordia viri,
  27. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  28. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  29. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  30. finita variare figurarum ratione.
  31. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  32. esse infinito debebunt corporis auctu.
  33. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  34. corporis inter se multum variare figurae
  35. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  36. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  37. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  38. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  39. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  40. formai speciem totius corporis eius,
  41. quod super est, si forte voles variare figuras,
  42. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  43. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  44. si tu forte voles etiam variare figuras.
  45. ergo formarum novitatem corporis augmen
  46. subsequitur. quare non est ut credere possis
  47. esse infinitis distantia semina formis,
  48. ne quaedam cogas inmani maximitate
  49. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  50. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  51. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  52. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  53. saecla novo rerum superata colore iacerent
  54. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  55. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  56. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  57. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  58. cedere item retro possent in deteriores
  59. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  60. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  61. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  62. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  63. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  64. materiem quoque finitis differe figuris.
  65. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  66. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  67. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  68. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  69. ergo finita distant ratione creata,
  70. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  71. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  72. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  73. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  74. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  75. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  76. formarum finita, necesse est quae similes sint
  77. esse infinitas aut summam materiai
  78. finitam constare, id quod non esse probavi.
  79. * * *
  80. versibus ostendam corpuscula materiai
  81. ex infinito summam rerum usque tenere
  82. undique protelo plagarum continuato.
  83. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  84. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  85. at regione locoque alio terrisque remotis
  86. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  87. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  88. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  89. milibus e multis vallo munitur eburno,
  90. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  91. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  92. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  93. unica res quaedem nativo corpore sola,
  94. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  95. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  96. unde ea progigni possit concepta, creari
  97. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  98. quippe etenim sumant alii finita per omne
  99. corpora iactari unius genitalia rei,
  100. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  101. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  102. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  103. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  104. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  105. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  106. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  107. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  108. infidi maris insidias virisque dolumque
  109. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  110. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  111. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  112. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  113. disiectare aestus diversi materiai,
  114. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  115. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  116. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  117. et res progigni et genitas procrescere posse.
  118. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  119. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  120. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  121. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  122. nec porro rerum genitales auctificique
  123. motus perpetuo possunt servare creata.
  124. sic aequo geritur certamine principiorum
  125. ex infinito contractum tempore bellum.
  126. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  127. et superantur item. miscetur funere vagor,
  128. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  129. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  130. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  131. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  132. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  133. convenit et memori mandatum mente tenere,
  134. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  135. quod genere ex uno consistat principiorum,
  136. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  137. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  138. atque potestates, ita plurima principiorum
  139. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  140. Principio tellus habet in se corpora prima,
  141. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  142. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  143. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  144. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  145. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  146. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  147. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  148. montivago generi possit praebere ferarum.
  149. quare magna deum mater materque ferarum
  150. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  151. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  152. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  153. aeris in spatio magnam pendere docentes
  154. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  155. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  156. officiis debet molliri victa parentum.
  157. muralique caput summum cinxere corona,