De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  2. Principio tellus habet in se corpora prima,
  3. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  4. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  5. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  6. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  7. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  8. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  9. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  10. montivago generi possit praebere ferarum.
  11. quare magna deum mater materque ferarum
  12. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  13. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  14. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  15. aeris in spatio magnam pendere docentes
  16. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  17. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  18. officiis debet molliri victa parentum.
  19. muralique caput summum cinxere corona,
  20. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  21. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  22. horrifice fertur divinae matris imago.
  23. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  24. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  25. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  26. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  27. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  28. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  29. significare volunt indignos esse putandos,
  30. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  31. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  32. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  33. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  34. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  35. ingratos animos atque impia pectora volgi
  36. conterrere metu quae possint numine divae.
  37. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  38. munificat tacita mortalis muta salute,
  39. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  40. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  41. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  42. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  43. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  44. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  45. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  46. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  47. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  48. cum pueri circum puerum pernice chorea
  49. armat et in numerum pernice chorea
  50. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  51. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  52. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  53. propterea magnam armati matrem comitantur,
  54. aut quia significant divam praedicere ut armis
  55. ac virtute velint patriam defendere terram
  56. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  57. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  58. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  59. omnis enim per se divom natura necessest
  60. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  61. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  62. nam privata dolore omni, privata periclis,
  63. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  64. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  65. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  66. et quia multarum potitur primordia rerum,
  67. multa modis multis effert in lumina solis.
  68. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  69. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  70. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  71. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  72. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  73. religione animum turpi contingere parcat.
  74. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  75. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  76. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  77. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  78. dissimili vivont specie retinentque parentum
  79. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  80. tanta est in quovis genere herbae materiai
  81. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  82. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  83. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  84. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  85. dissimili perfecta figura principiorum.
  86. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  87. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  88. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  89. scintillasque agere ac late differre favillam.
  90. cetera consimili mentis ratione peragrans
  91. invenies igitur multarum semina rerum
  92. corpore celare et varias cohibere figuras.
  93. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  94. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  95. haec igitur variis debent constare figuris;
  96. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  97. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  98. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  99. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  100. conveniunt et res permixto semine constant.
  101. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  102. multa elementa vides multis communia verbis,
  103. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  104. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  105. non quo multa parum communis littera currat
  106. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  107. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  108. sic aliis in rebus item communia multa
  109. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  110. dissimili tamen inter se consistere summa
  111. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  112. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  113. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  114. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  115. semiferas hominum species existere et altos
  116. inter dum ramos egigni corpore vivo
  117. multaque conecti terrestria membra marinis,
  118. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  119. pascere naturam per terras omniparentis.
  120. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  121. seminibus certis certa genetrice creata
  122. conservare genus crescentia posse videmus.