De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  2. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  3. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  4. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  5. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  6. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  7. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  8. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  9. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  10. linquit enim supera taetri primordia viri,
  11. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  12. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  13. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  14. finita variare figurarum ratione.
  15. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  16. esse infinito debebunt corporis auctu.
  17. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  18. corporis inter se multum variare figurae
  19. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  20. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  21. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  22. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  23. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  24. formai speciem totius corporis eius,
  25. quod super est, si forte voles variare figuras,
  26. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  27. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  28. si tu forte voles etiam variare figuras.
  29. ergo formarum novitatem corporis augmen
  30. subsequitur. quare non est ut credere possis
  31. esse infinitis distantia semina formis,
  32. ne quaedam cogas inmani maximitate
  33. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  34. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  35. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  36. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  37. saecla novo rerum superata colore iacerent
  38. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  39. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  40. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  41. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  42. cedere item retro possent in deteriores
  43. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  44. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  45. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  46. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  47. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  48. materiem quoque finitis differe figuris.
  49. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  50. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  51. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  52. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  53. ergo finita distant ratione creata,
  54. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  55. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  56. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  57. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  58. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  59. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  60. formarum finita, necesse est quae similes sint
  61. esse infinitas aut summam materiai
  62. finitam constare, id quod non esse probavi.
  63. * * *
  64. versibus ostendam corpuscula materiai
  65. ex infinito summam rerum usque tenere
  66. undique protelo plagarum continuato.
  67. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  68. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  69. at regione locoque alio terrisque remotis
  70. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  71. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  72. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  73. milibus e multis vallo munitur eburno,
  74. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  75. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  76. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  77. unica res quaedem nativo corpore sola,
  78. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  79. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  80. unde ea progigni possit concepta, creari
  81. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  82. quippe etenim sumant alii finita per omne
  83. corpora iactari unius genitalia rei,
  84. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  85. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  86. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  87. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  88. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  89. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  90. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  91. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  92. infidi maris insidias virisque dolumque
  93. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  94. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  95. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  96. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  97. disiectare aestus diversi materiai,
  98. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  99. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  100. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  101. et res progigni et genitas procrescere posse.
  102. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  103. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  104. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  105. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  106. nec porro rerum genitales auctificique
  107. motus perpetuo possunt servare creata.
  108. sic aequo geritur certamine principiorum
  109. ex infinito contractum tempore bellum.
  110. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  111. et superantur item. miscetur funere vagor,
  112. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  113. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  114. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  115. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  116. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  117. convenit et memori mandatum mente tenere,
  118. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  119. quod genere ex uno consistat principiorum,
  120. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  121. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  122. atque potestates, ita plurima principiorum