De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. disiectare aestus diversi materiai,
  2. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  3. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  4. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  5. et res progigni et genitas procrescere posse.
  6. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  7. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  8. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  9. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  10. nec porro rerum genitales auctificique
  11. motus perpetuo possunt servare creata.
  12. sic aequo geritur certamine principiorum
  13. ex infinito contractum tempore bellum.
  14. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  15. et superantur item. miscetur funere vagor,
  16. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  17. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  18. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  19. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  20. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  21. convenit et memori mandatum mente tenere,
  22. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  23. quod genere ex uno consistat principiorum,
  24. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  25. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  26. atque potestates, ita plurima principiorum
  27. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  28. Principio tellus habet in se corpora prima,
  29. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  30. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  31. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  32. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  33. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  34. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  35. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  36. montivago generi possit praebere ferarum.
  37. quare magna deum mater materque ferarum
  38. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  39. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  40. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  41. aeris in spatio magnam pendere docentes
  42. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  43. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  44. officiis debet molliri victa parentum.
  45. muralique caput summum cinxere corona,
  46. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  47. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  48. horrifice fertur divinae matris imago.
  49. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  50. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  51. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  52. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  53. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  54. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  55. significare volunt indignos esse putandos,
  56. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  57. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  58. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  59. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  60. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  61. ingratos animos atque impia pectora volgi
  62. conterrere metu quae possint numine divae.
  63. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  64. munificat tacita mortalis muta salute,
  65. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  66. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  67. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  68. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  69. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  70. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  71. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  72. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  73. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  74. cum pueri circum puerum pernice chorea
  75. armat et in numerum pernice chorea
  76. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  77. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  78. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  79. propterea magnam armati matrem comitantur,
  80. aut quia significant divam praedicere ut armis
  81. ac virtute velint patriam defendere terram
  82. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  83. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  84. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  85. omnis enim per se divom natura necessest
  86. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  87. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  88. nam privata dolore omni, privata periclis,
  89. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  90. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  91. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  92. et quia multarum potitur primordia rerum,
  93. multa modis multis effert in lumina solis.
  94. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  95. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  96. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  97. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  98. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  99. religione animum turpi contingere parcat.
  100. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  101. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  102. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  103. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  104. dissimili vivont specie retinentque parentum
  105. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  106. tanta est in quovis genere herbae materiai
  107. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  108. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  109. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  110. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  111. dissimili perfecta figura principiorum.
  112. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  113. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  114. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  115. scintillasque agere ac late differre favillam.
  116. cetera consimili mentis ratione peragrans
  117. invenies igitur multarum semina rerum
  118. corpore celare et varias cohibere figuras.
  119. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  120. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  121. haec igitur variis debent constare figuris;
  122. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  123. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  124. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  125. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  126. conveniunt et res permixto semine constant.
  127. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  128. multa elementa vides multis communia verbis,
  129. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  130. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  131. non quo multa parum communis littera currat
  132. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  133. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  134. sic aliis in rebus item communia multa
  135. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  136. dissimili tamen inter se consistere summa
  137. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  138. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  139. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  140. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  141. semiferas hominum species existere et altos
  142. inter dum ramos egigni corpore vivo
  143. multaque conecti terrestria membra marinis,
  144. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  145. pascere naturam per terras omniparentis.
  146. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  147. seminibus certis certa genetrice creata
  148. conservare genus crescentia posse videmus.
  149. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  150. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  151. corpora discedunt conexaque convenientis
  152. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  153. reicere in terras naturam, multaque caecis
  154. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  155. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  156. vitalis motus consentire atque imitari.
  157. sed ne forte putes animalia sola teneri
  158. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  159. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  160. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  161. dissimili constare figura principiorum;
  162. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  163. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  164. semina cum porro distent, differre necessust
  165. intervalla vias conexus pondera plagas
  166. concursus motus; quae non animalia solum
  167. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  168. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  169. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  170. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  171. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  172. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  173. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  174. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  175. corpora consimili sint eius tincta colore;
  176. nullus enim color est omnino materiai
  177. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  178. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  179. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  180. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  181. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  182. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  183. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  184. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  185. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  186. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  187. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  188. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  189. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  190. immutabile enim quiddam superare necessest,
  191. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  192. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  193. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  194. proinde colore cave contingas semina rerum,
  195. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  196. Praeterea si nulla coloris principiis est
  197. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  198. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  199. propterea magni quod refert, semina quaeque
  200. cum quibus et quali positura contineantur
  201. et quos inter se dent motus accipiantque,
  202. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  203. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  204. marmoreo fieri possint candore repente,
  205. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  206. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  207. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  208. materies ubi permixta est illius et ordo
  209. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  210. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  211. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  212. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  213. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  214. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  215. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  216. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  217. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  218. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  219. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  220. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  221. aut alio in quovis uno puroque nitore
  222. dissimiles longe inter se variosque colores.
  223. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  224. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  225. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  226. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  227. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  228. principiis rerum non numquam causa colores,