De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  2. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  3. quippe etenim multo proclivius exorientur
  4. candida de nullo quam nigro nata colore
  5. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  6. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  7. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  8. scire licet quam sint nullo velata colore;
  9. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  10. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  11. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  12. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  13. quae sita cervices circum collumque coronat;
  14. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  15. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  16. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  17. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  18. consimili mutat ratione obversa colores;
  19. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  20. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  21. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  22. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  23. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  24. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  25. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  26. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  27. sed variis formis variantes edere tactus.
  28. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  29. est natura coloris et omnia principiorum
  30. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  31. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  32. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  33. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  34. ex albis album pinnis iactare colorem
  35. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  36. aut alio quovis uno varioque colore.
  37. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  38. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  39. evanescere paulatim stinguique colorem;
  40. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  41. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  42. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  43. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  44. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  45. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  46. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  47. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  48. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  49. scire licet quaedam tam constare orba colore
  50. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  51. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  52. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  53. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  54. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  55. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  56. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  57. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  58. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  59. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  60. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  61. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  62. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  63. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  64. concoctosque suo contractans perdere viro,
  65. propter eandem rem debent primordia rerum
  66. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  67. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  68. nec simili ratione saporem denique quemquam
  69. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  70. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  71. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  72. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  73. inmortalia si volumus subiungere rebus
  74. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  75. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  76. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  77. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  78. principiis constare. neque id manufesta refutant
  79. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  80. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  81. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  82. quippe videre licet vivos existere vermes
  83. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  84. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  85. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  86. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  87. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  88. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  89. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  90. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  91. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  92. non alia longe ratione atque arida ligna
  93. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  94. iamne vides igitur magni primordia rerum
  95. referre in quali sint ordine quaeque locata
  96. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  97. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  98. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  99. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  100. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  101. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  102. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  103. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  104. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  105. sed magni referre ea primum quantula constent,
  106. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  107. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  108. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  109. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  110. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  111. antiquis ex ordinibus permota nova re
  112. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  113. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  114. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  115. * * *
  116. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  117. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  118. mollia mortali consistere corpore creta.
  119. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  120. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  121. aut similis totis animalibus esse putari.
  122. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  123. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  124. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  125. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  126. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  127. vitali ut possint consentire undique sensu.
  128. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  129. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  130. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  131. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  132. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  133. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  134. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  135. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  136. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  137. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  138. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  139. quatinus in pullos animalis vertier ova
  140. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  141. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  142. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  143. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  144. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  145. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  146. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  147. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  148. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  149. Principio nequeunt ullius corporis esse
  150. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  151. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  152. aere fluminibus terris terraque creatis,
  153. nec congressa modo vitalis convenientes
  154. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  155. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  156. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  157. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  158. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  159. dissoluuntur enim positurae principiorum
  160. et penitus motus vitales inpediuntur,
  161. donec materies omnis concussa per artus
  162. vitalis animae nodos a corpore solvit
  163. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  164. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  165. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  166. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  167. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  168. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  169. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  170. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  171. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  172. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  173. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  174. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  175. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  176. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  177. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  178. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  179. scire licet nullo primordia posse dolore
  180. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  181. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  182. corporibus, quorum motus novitate laborent
  183. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  184. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  185. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  186. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  187. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  188. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  189. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  190. multaque de rerum mixtura dicere callent
  191. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  192. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  193. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  194. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  195. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  196. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  197. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  198. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  199. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  200. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  201. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  202. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  203. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  204. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  205. umoris guttas mater cum terra recepit,
  206. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  207. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  208. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  209. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  210. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  211. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  212. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  213. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  214. nec sic interemit mors res ut materiai
  215. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  216. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  217. res ut convertant formas mutentque colores
  218. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  219. ut noscas referre earum primordia rerum
  220. cum quibus et quali positura contineantur
  221. et quos inter se dent motus accipiantque,
  222. neve putes aeterna penes residere potesse
  223. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  224. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  225. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  226. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  227. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  228. significant, eadem fruges arbusta animantis;