De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  2. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  3. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  4. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  5. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  6. esse pari filo similique adfecta figura.
  7. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  8. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  9. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  10. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  11. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  12. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  13. invenies tamen inter se differre figuris.
  14. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  15. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  16. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  17. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  18. turicremas propter mactatus concidit aras
  19. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  20. at mater viridis saltus orbata peragrans
  21. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  22. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  23. conspicere amissum fetum, completque querellis
  24. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  25. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  26. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  27. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  28. oblectare animum subitamque avertere curam,
  29. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  30. derivare queunt animum curaque levare;
  31. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  32. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  33. cornigeras norunt matres agnique petulci
  34. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  35. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  36. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  37. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  38. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  39. concharumque genus parili ratione videmus
  40. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  41. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  42. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  43. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  44. unius ad certam formam primordia rerum,
  45. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  46. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  47. quare fulmineus multo penetralior ignis
  48. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  49. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  50. subtilem magis e parvis constare figuris
  51. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  52. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  53. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  54. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  55. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  56. et quamvis subito per colum vina videmus
  57. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  58. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  59. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  60. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  61. inter se possint primordia singula quaeque
  62. singula per cuiusque foramina permanare.
  63. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  64. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  65. at contra taetra absinthi natura ferique
  66. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  67. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  68. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  69. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  70. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  71. proptereaque solere vias rescindere nostris
  72. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  73. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  74. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  75. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  76. horrorem constare elementis levibus aeque
  77. ac musaea mele, per chordas organici quae
  78. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  79. neu simili penetrare putes primordia forma
  80. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  81. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  82. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  83. neve bonos rerum simili constare colores
  84. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  85. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  86. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  87. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  88. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  89. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  90. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  91. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  92. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  93. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  94. titillare magis sensus quam laedere possint,
  95. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  96. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  97. dissimili dentata modo conpungere sensus
  98. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  99. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  100. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  101. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  102. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  103. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  104. semina confundunt inter se concita sensum;
  105. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  106. tute tibi partem ferias atque experiare.
  107. qua propter longe formas distare necessest
  108. principiis, varios quae possint edere sensus.
  109. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  110. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  111. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  112. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  113. prima acie constant ictus contemnere sueta
  114. et validi silices ac duri robora ferri
  115. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  116. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  117. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  118. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  119. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  120. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  121. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  122. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  123. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  124. at non esse tamen perplexis indupedita,
  125. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  126. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  127. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  128. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  129. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  130. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  131. * * *
  132. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  133. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  134. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  135. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  136. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  137. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  138. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  139. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  140. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  141. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  142. linquit enim supera taetri primordia viri,
  143. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  144. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  145. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  146. finita variare figurarum ratione.
  147. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  148. esse infinito debebunt corporis auctu.
  149. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  150. corporis inter se multum variare figurae
  151. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  152. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  153. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  154. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  155. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  156. formai speciem totius corporis eius,
  157. quod super est, si forte voles variare figuras,
  158. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  159. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  160. si tu forte voles etiam variare figuras.
  161. ergo formarum novitatem corporis augmen
  162. subsequitur. quare non est ut credere possis
  163. esse infinitis distantia semina formis,
  164. ne quaedam cogas inmani maximitate
  165. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  166. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  167. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  168. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  169. saecla novo rerum superata colore iacerent
  170. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  171. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  172. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  173. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  174. cedere item retro possent in deteriores
  175. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  176. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  177. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  178. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  179. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  180. materiem quoque finitis differe figuris.
  181. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  182. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  183. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  184. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  185. ergo finita distant ratione creata,
  186. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  187. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  188. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  189. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  190. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  191. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  192. formarum finita, necesse est quae similes sint
  193. esse infinitas aut summam materiai
  194. finitam constare, id quod non esse probavi.
  195. * * *
  196. versibus ostendam corpuscula materiai
  197. ex infinito summam rerum usque tenere
  198. undique protelo plagarum continuato.
  199. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  200. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  201. at regione locoque alio terrisque remotis
  202. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  203. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  204. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  205. milibus e multis vallo munitur eburno,
  206. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  207. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  208. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  209. unica res quaedem nativo corpore sola,
  210. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  211. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  212. unde ea progigni possit concepta, creari
  213. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  214. quippe etenim sumant alii finita per omne
  215. corpora iactari unius genitalia rei,
  216. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  217. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  218. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  219. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  220. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  221. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  222. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  223. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  224. infidi maris insidias virisque dolumque
  225. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  226. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  227. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  228. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem