De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  2. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  3. infidi maris insidias virisque dolumque
  4. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  5. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  6. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  7. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  8. disiectare aestus diversi materiai,
  9. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  10. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  11. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  12. et res progigni et genitas procrescere posse.
  13. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  14. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  15. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  16. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  17. nec porro rerum genitales auctificique
  18. motus perpetuo possunt servare creata.
  19. sic aequo geritur certamine principiorum
  20. ex infinito contractum tempore bellum.
  21. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  22. et superantur item. miscetur funere vagor,
  23. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  24. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  25. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  26. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  27. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  28. convenit et memori mandatum mente tenere,
  29. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  30. quod genere ex uno consistat principiorum,
  31. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  32. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  33. atque potestates, ita plurima principiorum
  34. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  35. Principio tellus habet in se corpora prima,
  36. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  37. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  38. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  39. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  40. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  41. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  42. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  43. montivago generi possit praebere ferarum.
  44. quare magna deum mater materque ferarum
  45. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  46. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  47. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  48. aeris in spatio magnam pendere docentes
  49. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  50. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  51. officiis debet molliri victa parentum.
  52. muralique caput summum cinxere corona,
  53. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  54. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  55. horrifice fertur divinae matris imago.
  56. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  57. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  58. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  59. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  60. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  61. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  62. significare volunt indignos esse putandos,
  63. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  64. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  65. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  66. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  67. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  68. ingratos animos atque impia pectora volgi
  69. conterrere metu quae possint numine divae.
  70. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  71. munificat tacita mortalis muta salute,
  72. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  73. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  74. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  75. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  76. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  77. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  78. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  79. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  80. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  81. cum pueri circum puerum pernice chorea
  82. armat et in numerum pernice chorea
  83. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  84. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  85. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  86. propterea magnam armati matrem comitantur,
  87. aut quia significant divam praedicere ut armis
  88. ac virtute velint patriam defendere terram
  89. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  90. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  91. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  92. omnis enim per se divom natura necessest
  93. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  94. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  95. nam privata dolore omni, privata periclis,
  96. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  97. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  98. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  99. et quia multarum potitur primordia rerum,
  100. multa modis multis effert in lumina solis.
  101. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  102. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  103. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  104. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  105. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  106. religione animum turpi contingere parcat.
  107. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  108. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  109. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  110. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  111. dissimili vivont specie retinentque parentum
  112. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  113. tanta est in quovis genere herbae materiai
  114. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  115. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  116. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  117. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  118. dissimili perfecta figura principiorum.
  119. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  120. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  121. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  122. scintillasque agere ac late differre favillam.
  123. cetera consimili mentis ratione peragrans
  124. invenies igitur multarum semina rerum
  125. corpore celare et varias cohibere figuras.
  126. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  127. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  128. haec igitur variis debent constare figuris;
  129. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  130. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  131. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  132. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  133. conveniunt et res permixto semine constant.
  134. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  135. multa elementa vides multis communia verbis,
  136. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  137. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  138. non quo multa parum communis littera currat
  139. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  140. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  141. sic aliis in rebus item communia multa
  142. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  143. dissimili tamen inter se consistere summa
  144. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  145. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  146. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  147. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  148. semiferas hominum species existere et altos
  149. inter dum ramos egigni corpore vivo
  150. multaque conecti terrestria membra marinis,
  151. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  152. pascere naturam per terras omniparentis.
  153. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  154. seminibus certis certa genetrice creata
  155. conservare genus crescentia posse videmus.
  156. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  157. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  158. corpora discedunt conexaque convenientis
  159. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  160. reicere in terras naturam, multaque caecis
  161. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  162. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  163. vitalis motus consentire atque imitari.
  164. sed ne forte putes animalia sola teneri
  165. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  166. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  167. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  168. dissimili constare figura principiorum;
  169. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  170. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  171. semina cum porro distent, differre necessust
  172. intervalla vias conexus pondera plagas
  173. concursus motus; quae non animalia solum
  174. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  175. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  176. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  177. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  178. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  179. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  180. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  181. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  182. corpora consimili sint eius tincta colore;
  183. nullus enim color est omnino materiai
  184. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  185. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  186. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  187. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  188. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  189. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  190. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  191. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  192. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  193. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  194. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  195. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  196. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  197. immutabile enim quiddam superare necessest,
  198. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  199. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  200. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  201. proinde colore cave contingas semina rerum,
  202. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  203. Praeterea si nulla coloris principiis est
  204. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  205. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  206. propterea magni quod refert, semina quaeque
  207. cum quibus et quali positura contineantur
  208. et quos inter se dent motus accipiantque,
  209. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  210. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  211. marmoreo fieri possint candore repente,
  212. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  213. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  214. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  215. materies ubi permixta est illius et ordo
  216. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  217. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  218. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  219. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  220. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  221. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  222. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  223. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  224. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  225. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  226. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  227. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  228. aut alio in quovis uno puroque nitore
  229. dissimiles longe inter se variosque colores.
  230. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  231. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  232. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  233. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  234. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  235. principiis rerum non numquam causa colores,
  236. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  237. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  238. quippe etenim multo proclivius exorientur
  239. candida de nullo quam nigro nata colore
  240. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  241. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  242. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  243. scire licet quam sint nullo velata colore;
  244. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  245. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  246. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  247. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  248. quae sita cervices circum collumque coronat;
  249. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  250. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  251. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  252. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  253. consimili mutat ratione obversa colores;
  254. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  255. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  256. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  257. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  258. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  259. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  260. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  261. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  262. sed variis formis variantes edere tactus.
  263. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  264. est natura coloris et omnia principiorum
  265. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  266. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  267. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  268. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  269. ex albis album pinnis iactare colorem
  270. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  271. aut alio quovis uno varioque colore.
  272. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  273. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  274. evanescere paulatim stinguique colorem;
  275. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  276. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  277. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  278. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  279. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  280. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  281. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  282. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  283. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  284. scire licet quaedam tam constare orba colore
  285. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  286. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  287. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  288. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  289. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  290. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,