De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. copia conciri debet, concita per artus
  2. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  3. ut videas initum motus a corde creari
  4. ex animique voluntate id procedere primum,
  5. inde dari porro per totum corpus et artus.
  6. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  7. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  8. nam tum materiem totius corporis omnem
  9. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  10. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  11. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  12. pellat et invitos cogat procedere saepe
  13. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  14. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  15. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  16. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  17. et proiecta refrenatur retroque residit.
  18. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  19. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  20. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  21. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  22. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  23. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  24. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  25. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  26. id facit exiguum clinamen principiorum
  27. nec regione loci certa nec tempore certo.
  28. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  29. copia nec porro maioribus intervallis;
  30. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  31. qua propter quo nunc in motu principiorum
  32. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  33. et post haec semper simili ratione ferentur,
  34. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  35. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  36. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  37. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  38. nam neque quo possit genus ullum materiai
  39. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  40. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  41. naturam rerum mutare et vertere motus.
  42. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  43. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  44. summa tamen summa videatur stare quiete,
  45. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  46. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  47. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  48. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  49. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  50. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  51. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  52. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  53. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  54. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  55. omnia quae nobis longe confusa videntur
  56. et velut in viridi candor consistere colli.
  57. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  58. camporum complent belli simulacra cientes,
  59. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  60. aere renidescit tellus supterque virum vi
  61. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  62. icti reiectant voces ad sidera mundi
  63. et circum volitant equites mediosque repente
  64. tramittunt valido quatientes impete campos;
  65. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  66. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  67. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  68. qualia sint et quam longe distantia formis,
  69. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  70. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  71. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  72. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  73. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  74. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  75. esse pari filo similique adfecta figura.
  76. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  77. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  78. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  79. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  80. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  81. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  82. invenies tamen inter se differre figuris.
  83. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  84. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  85. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  86. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  87. turicremas propter mactatus concidit aras
  88. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  89. at mater viridis saltus orbata peragrans
  90. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  91. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  92. conspicere amissum fetum, completque querellis
  93. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  94. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  95. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  96. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  97. oblectare animum subitamque avertere curam,
  98. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  99. derivare queunt animum curaque levare;
  100. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  101. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  102. cornigeras norunt matres agnique petulci
  103. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  104. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  105. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  106. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  107. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  108. concharumque genus parili ratione videmus
  109. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  110. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  111. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  112. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  113. unius ad certam formam primordia rerum,
  114. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  115. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  116. quare fulmineus multo penetralior ignis
  117. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  118. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  119. subtilem magis e parvis constare figuris
  120. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  121. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  122. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  123. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  124. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  125. et quamvis subito per colum vina videmus
  126. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  127. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  128. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  129. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  130. inter se possint primordia singula quaeque
  131. singula per cuiusque foramina permanare.
  132. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  133. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  134. at contra taetra absinthi natura ferique
  135. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  136. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  137. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  138. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  139. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  140. proptereaque solere vias rescindere nostris
  141. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  142. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  143. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  144. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  145. horrorem constare elementis levibus aeque
  146. ac musaea mele, per chordas organici quae
  147. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  148. neu simili penetrare putes primordia forma
  149. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  150. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  151. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  152. neve bonos rerum simili constare colores
  153. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  154. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  155. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  156. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  157. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  158. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  159. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  160. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  161. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  162. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  163. titillare magis sensus quam laedere possint,
  164. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  165. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  166. dissimili dentata modo conpungere sensus
  167. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  168. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  169. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  170. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  171. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  172. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  173. semina confundunt inter se concita sensum;
  174. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  175. tute tibi partem ferias atque experiare.
  176. qua propter longe formas distare necessest
  177. principiis, varios quae possint edere sensus.
  178. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  179. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  180. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  181. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  182. prima acie constant ictus contemnere sueta
  183. et validi silices ac duri robora ferri
  184. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  185. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  186. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  187. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  188. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  189. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  190. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  191. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  192. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  193. at non esse tamen perplexis indupedita,
  194. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  195. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  196. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  197. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  198. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  199. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  200. * * *
  201. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  202. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  203. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  204. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  205. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  206. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  207. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  208. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  209. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  210. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  211. linquit enim supera taetri primordia viri,
  212. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  213. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  214. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  215. finita variare figurarum ratione.
  216. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  217. esse infinito debebunt corporis auctu.
  218. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  219. corporis inter se multum variare figurae
  220. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  221. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  222. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  223. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  224. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  225. formai speciem totius corporis eius,
  226. quod super est, si forte voles variare figuras,
  227. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  228. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  229. si tu forte voles etiam variare figuras.
  230. ergo formarum novitatem corporis augmen
  231. subsequitur. quare non est ut credere possis
  232. esse infinitis distantia semina formis,
  233. ne quaedam cogas inmani maximitate
  234. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  235. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  236. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  237. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  238. saecla novo rerum superata colore iacerent
  239. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  240. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  241. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  242. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  243. cedere item retro possent in deteriores
  244. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  245. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  246. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  247. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  248. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  249. materiem quoque finitis differe figuris.
  250. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  251. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  252. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  253. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  254. ergo finita distant ratione creata,
  255. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  256. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  257. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  258. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  259. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  260. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  261. formarum finita, necesse est quae similes sint
  262. esse infinitas aut summam materiai
  263. finitam constare, id quod non esse probavi.
  264. * * *
  265. versibus ostendam corpuscula materiai
  266. ex infinito summam rerum usque tenere
  267. undique protelo plagarum continuato.
  268. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  269. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  270. at regione locoque alio terrisque remotis
  271. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  272. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  273. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  274. milibus e multis vallo munitur eburno,
  275. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  276. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  277. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  278. unica res quaedem nativo corpore sola,
  279. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  280. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  281. unde ea progigni possit concepta, creari
  282. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  283. quippe etenim sumant alii finita per omne
  284. corpora iactari unius genitalia rei,
  285. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  286. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  287. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  288. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  289. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  290. antemnas prorem malos tonsasque natantis,