De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  2. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  3. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  4. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  5. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  6. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  7. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  8. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  9. concoctosque suo contractans perdere viro,
  10. propter eandem rem debent primordia rerum
  11. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  12. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  13. nec simili ratione saporem denique quemquam
  14. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  15. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  16. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  17. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  18. inmortalia si volumus subiungere rebus
  19. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  20. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  21. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  22. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  23. principiis constare. neque id manufesta refutant
  24. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  25. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  26. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  27. quippe videre licet vivos existere vermes
  28. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  29. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  30. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  31. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  32. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  33. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  34. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  35. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  36. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  37. non alia longe ratione atque arida ligna
  38. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  39. iamne vides igitur magni primordia rerum
  40. referre in quali sint ordine quaeque locata
  41. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  42. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  43. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  44. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  45. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  46. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  47. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  48. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  49. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  50. sed magni referre ea primum quantula constent,
  51. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  52. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  53. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  54. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  55. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  56. antiquis ex ordinibus permota nova re
  57. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  58. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  59. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  60. * * *
  61. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  62. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  63. mollia mortali consistere corpore creta.
  64. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  65. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  66. aut similis totis animalibus esse putari.
  67. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  68. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  69. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  70. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  71. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  72. vitali ut possint consentire undique sensu.
  73. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  74. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  75. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  76. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  77. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  78. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  79. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  80. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  81. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  82. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  83. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  84. quatinus in pullos animalis vertier ova
  85. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  86. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  87. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  88. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  89. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  90. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  91. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  92. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  93. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  94. Principio nequeunt ullius corporis esse
  95. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  96. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  97. aere fluminibus terris terraque creatis,
  98. nec congressa modo vitalis convenientes
  99. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  100. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  101. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  102. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  103. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  104. dissoluuntur enim positurae principiorum
  105. et penitus motus vitales inpediuntur,
  106. donec materies omnis concussa per artus
  107. vitalis animae nodos a corpore solvit
  108. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  109. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  110. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  111. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  112. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  113. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  114. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  115. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  116. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  117. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  118. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  119. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  120. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  121. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  122. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  123. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  124. scire licet nullo primordia posse dolore
  125. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  126. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  127. corporibus, quorum motus novitate laborent
  128. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  129. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  130. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  131. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  132. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  133. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  134. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  135. multaque de rerum mixtura dicere callent
  136. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  137. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  138. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  139. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  140. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  141. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  142. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  143. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  144. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  145. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  146. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  147. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  148. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  149. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  150. umoris guttas mater cum terra recepit,
  151. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  152. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  153. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  154. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  155. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  156. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  157. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  158. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  159. nec sic interemit mors res ut materiai
  160. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  161. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  162. res ut convertant formas mutentque colores
  163. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  164. ut noscas referre earum primordia rerum
  165. cum quibus et quali positura contineantur
  166. et quos inter se dent motus accipiantque,
  167. neve putes aeterna penes residere potesse
  168. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  169. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  170. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  171. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  172. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  173. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  174. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  175. consimilis; verum positura discrepitant res.
  176. sic ipsis in rebus item iam materiai
  177. intervalla vias conexus pondera plagas
  178. concursus motus ordo positura figurae
  179. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  180. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  181. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  182. accedere et nova se species ostendere rerum.
  183. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  184. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  185. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  186. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  187. principio caeli clarum purumque colorem
  188. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  189. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  190. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  191. ex improviso si sint obiecta repente,
  192. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  193. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  194. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  195. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  196. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  197. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  198. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  199. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  200. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  201. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  202. infinita foris haec extra moenia mundi,
  203. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  204. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  205. Principio nobis in cunctas undique partis
  206. et latere ex utroque supra supterque per omne
  207. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  208. vociferatur, et elucet natura profundi.
  209. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  210. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  211. seminaque innumero numero summaque profunda
  212. multimodis volitent aeterno percita motu,
  213. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  214. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  215. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  216. sponte sua forte offensando semina rerum
  217. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  218. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  219. magnarum rerum fierent exordia semper,
  220. terrai maris et caeli generisque animantum.
  221. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  222. esse alios alibi congressus materiai,
  223. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  224. Praeterea cum materies est multa parata,
  225. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  226. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  227. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  228. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  229. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  230. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  231. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  232. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  233. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  234. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  235. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  236. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  237. sint genere. in primis animalibus indice mente
  238. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  239. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  240. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  241. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  242. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  243. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  244. quando quidem vitae depactus terminus alte
  245. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  246. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  247. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  248. libera continuo, dominis privata superbis,
  249. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  250. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  251. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  252. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  253. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  254. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  255. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  256. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  257. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  258. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  259. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  260. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  261. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  262. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  263. primigenum maris et terrae solisque coortum
  264. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  265. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  266. unde mare et terrae possent augescere et unde
  267. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  268. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  269. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  270. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  271. umor ad umorem, terreno corpore terra
  272. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  273. donique ad extremum crescendi perfica finem
  274. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  275. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  276. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  277. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  278. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  279. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  280. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  281. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  282. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  283. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  284. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  285. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  286. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  287. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  288. inde minutatim vires et robur adultum
  289. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  290. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,