De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  2. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  3. unica res quaedem nativo corpore sola,
  4. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  5. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  6. unde ea progigni possit concepta, creari
  7. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  8. quippe etenim sumant alii finita per omne
  9. corpora iactari unius genitalia rei,
  10. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  11. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  12. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  13. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  14. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  15. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  16. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  17. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  18. infidi maris insidias virisque dolumque
  19. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  20. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  21. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  22. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  23. disiectare aestus diversi materiai,
  24. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  25. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  26. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  27. et res progigni et genitas procrescere posse.
  28. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  29. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  30. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  31. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  32. nec porro rerum genitales auctificique
  33. motus perpetuo possunt servare creata.
  34. sic aequo geritur certamine principiorum
  35. ex infinito contractum tempore bellum.
  36. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  37. et superantur item. miscetur funere vagor,
  38. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  39. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  40. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  41. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  42. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  43. convenit et memori mandatum mente tenere,
  44. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  45. quod genere ex uno consistat principiorum,
  46. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  47. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  48. atque potestates, ita plurima principiorum
  49. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  50. Principio tellus habet in se corpora prima,
  51. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  52. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  53. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  54. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  55. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  56. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  57. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  58. montivago generi possit praebere ferarum.
  59. quare magna deum mater materque ferarum
  60. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  61. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  62. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  63. aeris in spatio magnam pendere docentes
  64. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  65. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  66. officiis debet molliri victa parentum.
  67. muralique caput summum cinxere corona,
  68. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  69. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  70. horrifice fertur divinae matris imago.
  71. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  72. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  73. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  74. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  75. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  76. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  77. significare volunt indignos esse putandos,
  78. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  79. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  80. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  81. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  82. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  83. ingratos animos atque impia pectora volgi
  84. conterrere metu quae possint numine divae.
  85. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  86. munificat tacita mortalis muta salute,
  87. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  88. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  89. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  90. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  91. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  92. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  93. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  94. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  95. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  96. cum pueri circum puerum pernice chorea
  97. armat et in numerum pernice chorea
  98. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  99. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  100. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  101. propterea magnam armati matrem comitantur,
  102. aut quia significant divam praedicere ut armis
  103. ac virtute velint patriam defendere terram
  104. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  105. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  106. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  107. omnis enim per se divom natura necessest
  108. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  109. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  110. nam privata dolore omni, privata periclis,
  111. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  112. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  113. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  114. et quia multarum potitur primordia rerum,
  115. multa modis multis effert in lumina solis.
  116. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  117. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  118. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  119. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  120. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  121. religione animum turpi contingere parcat.
  122. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  123. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  124. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  125. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  126. dissimili vivont specie retinentque parentum
  127. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  128. tanta est in quovis genere herbae materiai
  129. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  130. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  131. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  132. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  133. dissimili perfecta figura principiorum.
  134. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  135. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  136. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  137. scintillasque agere ac late differre favillam.
  138. cetera consimili mentis ratione peragrans
  139. invenies igitur multarum semina rerum
  140. corpore celare et varias cohibere figuras.
  141. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  142. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  143. haec igitur variis debent constare figuris;
  144. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  145. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  146. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  147. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  148. conveniunt et res permixto semine constant.
  149. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  150. multa elementa vides multis communia verbis,
  151. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  152. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  153. non quo multa parum communis littera currat
  154. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  155. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  156. sic aliis in rebus item communia multa
  157. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  158. dissimili tamen inter se consistere summa
  159. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  160. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  161. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  162. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  163. semiferas hominum species existere et altos
  164. inter dum ramos egigni corpore vivo
  165. multaque conecti terrestria membra marinis,
  166. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  167. pascere naturam per terras omniparentis.
  168. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  169. seminibus certis certa genetrice creata
  170. conservare genus crescentia posse videmus.
  171. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  172. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  173. corpora discedunt conexaque convenientis
  174. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  175. reicere in terras naturam, multaque caecis
  176. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  177. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  178. vitalis motus consentire atque imitari.
  179. sed ne forte putes animalia sola teneri
  180. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  181. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  182. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  183. dissimili constare figura principiorum;
  184. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  185. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  186. semina cum porro distent, differre necessust
  187. intervalla vias conexus pondera plagas
  188. concursus motus; quae non animalia solum
  189. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  190. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  191. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  192. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  193. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  194. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  195. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  196. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  197. corpora consimili sint eius tincta colore;
  198. nullus enim color est omnino materiai
  199. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  200. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  201. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  202. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  203. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  204. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  205. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  206. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  207. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  208. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  209. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  210. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  211. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  212. immutabile enim quiddam superare necessest,
  213. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  214. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  215. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  216. proinde colore cave contingas semina rerum,
  217. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  218. Praeterea si nulla coloris principiis est
  219. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  220. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  221. propterea magni quod refert, semina quaeque
  222. cum quibus et quali positura contineantur
  223. et quos inter se dent motus accipiantque,
  224. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  225. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  226. marmoreo fieri possint candore repente,
  227. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  228. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  229. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  230. materies ubi permixta est illius et ordo
  231. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  232. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  233. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  234. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  235. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  236. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  237. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  238. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  239. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  240. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  241. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  242. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  243. aut alio in quovis uno puroque nitore
  244. dissimiles longe inter se variosque colores.
  245. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  246. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  247. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  248. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  249. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  250. principiis rerum non numquam causa colores,
  251. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  252. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  253. quippe etenim multo proclivius exorientur
  254. candida de nullo quam nigro nata colore
  255. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  256. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  257. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  258. scire licet quam sint nullo velata colore;
  259. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  260. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  261. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  262. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  263. quae sita cervices circum collumque coronat;
  264. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  265. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  266. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  267. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  268. consimili mutat ratione obversa colores;
  269. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  270. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  271. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  272. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  273. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  274. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  275. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  276. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  277. sed variis formis variantes edere tactus.
  278. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  279. est natura coloris et omnia principiorum
  280. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  281. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  282. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  283. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  284. ex albis album pinnis iactare colorem
  285. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  286. aut alio quovis uno varioque colore.
  287. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  288. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  289. evanescere paulatim stinguique colorem;
  290. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  291. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  292. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  293. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  294. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  295. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  296. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  297. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  298. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  299. scire licet quaedam tam constare orba colore
  300. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  301. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  302. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  303. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  304. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  305. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  306. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  307. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  308. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  309. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  310. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  311. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  312. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  313. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  314. concoctosque suo contractans perdere viro,
  315. propter eandem rem debent primordia rerum
  316. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  317. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  318. nec simili ratione saporem denique quemquam
  319. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  320. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  321. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  322. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  323. inmortalia si volumus subiungere rebus
  324. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  325. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  326. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  327. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  328. principiis constare. neque id manufesta refutant
  329. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  330. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  331. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  332. quippe videre licet vivos existere vermes