De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  2. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  3. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  4. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  5. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  6. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  7. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  8. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  9. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  10. incertisque locis spatio depellere paulum,
  11. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  12. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  13. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  14. nec foret offensus natus nec plaga creata
  15. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  16. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  17. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  18. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  19. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  20. avius a vera longe ratione recedit.
  21. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  22. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  23. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  24. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  25. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  26. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  27. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  28. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  29. omnia qua propter debent per inane quietum
  30. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  31. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  32. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  33. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  34. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  35. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  36. obliquos videamur et id res vera refutet.
  37. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  38. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  39. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  40. sed nihil omnino recta regione viai
  41. declinare quis est qui possit cernere sese?
  42. Denique si semper motu conectitur omnis
  43. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  44. nec declinando faciunt primordia motus
  45. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  46. ex infinito ne causam causa sequatur,
  47. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  48. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  49. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  50. declinamus item motus nec tempore certo
  51. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  52. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  53. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  54. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  55. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  56. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  57. omnis enim totum per corpus materiai
  58. copia conciri debet, concita per artus
  59. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  60. ut videas initum motus a corde creari
  61. ex animique voluntate id procedere primum,
  62. inde dari porro per totum corpus et artus.
  63. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  64. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  65. nam tum materiem totius corporis omnem
  66. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  67. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  68. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  69. pellat et invitos cogat procedere saepe
  70. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  71. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  72. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  73. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  74. et proiecta refrenatur retroque residit.
  75. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  76. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  77. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  78. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  79. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  80. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  81. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  82. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  83. id facit exiguum clinamen principiorum
  84. nec regione loci certa nec tempore certo.
  85. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  86. copia nec porro maioribus intervallis;
  87. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  88. qua propter quo nunc in motu principiorum
  89. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  90. et post haec semper simili ratione ferentur,
  91. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  92. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  93. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  94. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  95. nam neque quo possit genus ullum materiai
  96. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  97. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  98. naturam rerum mutare et vertere motus.
  99. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  100. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  101. summa tamen summa videatur stare quiete,
  102. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  103. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  104. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  105. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  106. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  107. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  108. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  109. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  110. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  111. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  112. omnia quae nobis longe confusa videntur
  113. et velut in viridi candor consistere colli.
  114. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  115. camporum complent belli simulacra cientes,
  116. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  117. aere renidescit tellus supterque virum vi
  118. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  119. icti reiectant voces ad sidera mundi
  120. et circum volitant equites mediosque repente
  121. tramittunt valido quatientes impete campos;
  122. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  123. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  124. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  125. qualia sint et quam longe distantia formis,
  126. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  127. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  128. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  129. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  130. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  131. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  132. esse pari filo similique adfecta figura.
  133. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  134. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  135. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  136. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  137. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  138. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  139. invenies tamen inter se differre figuris.
  140. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  141. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  142. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  143. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  144. turicremas propter mactatus concidit aras
  145. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  146. at mater viridis saltus orbata peragrans
  147. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  148. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  149. conspicere amissum fetum, completque querellis
  150. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  151. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  152. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  153. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  154. oblectare animum subitamque avertere curam,
  155. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  156. derivare queunt animum curaque levare;
  157. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  158. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  159. cornigeras norunt matres agnique petulci
  160. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  161. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  162. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  163. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  164. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  165. concharumque genus parili ratione videmus
  166. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  167. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  168. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  169. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  170. unius ad certam formam primordia rerum,
  171. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  172. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  173. quare fulmineus multo penetralior ignis
  174. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  175. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  176. subtilem magis e parvis constare figuris
  177. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  178. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  179. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  180. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  181. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  182. et quamvis subito per colum vina videmus
  183. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  184. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  185. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  186. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  187. inter se possint primordia singula quaeque
  188. singula per cuiusque foramina permanare.
  189. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  190. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  191. at contra taetra absinthi natura ferique
  192. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  193. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  194. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  195. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  196. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  197. proptereaque solere vias rescindere nostris
  198. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  199. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  200. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  201. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  202. horrorem constare elementis levibus aeque
  203. ac musaea mele, per chordas organici quae
  204. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  205. neu simili penetrare putes primordia forma
  206. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  207. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  208. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  209. neve bonos rerum simili constare colores
  210. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  211. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  212. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  213. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  214. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  215. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  216. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  217. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  218. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  219. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  220. titillare magis sensus quam laedere possint,
  221. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  222. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  223. dissimili dentata modo conpungere sensus
  224. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  225. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  226. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  227. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  228. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  229. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  230. semina confundunt inter se concita sensum;
  231. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  232. tute tibi partem ferias atque experiare.
  233. qua propter longe formas distare necessest
  234. principiis, varios quae possint edere sensus.
  235. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  236. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  237. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  238. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  239. prima acie constant ictus contemnere sueta
  240. et validi silices ac duri robora ferri
  241. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  242. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  243. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  244. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  245. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  246. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  247. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  248. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  249. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  250. at non esse tamen perplexis indupedita,
  251. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  252. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  253. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  254. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  255. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  256. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  257. * * *
  258. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  259. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  260. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  261. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  262. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  263. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  264. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  265. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  266. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  267. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  268. linquit enim supera taetri primordia viri,
  269. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  270. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  271. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  272. finita variare figurarum ratione.
  273. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  274. esse infinito debebunt corporis auctu.
  275. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  276. corporis inter se multum variare figurae
  277. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  278. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  279. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  280. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  281. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  282. formai speciem totius corporis eius,
  283. quod super est, si forte voles variare figuras,
  284. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  285. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  286. si tu forte voles etiam variare figuras.
  287. ergo formarum novitatem corporis augmen
  288. subsequitur. quare non est ut credere possis
  289. esse infinitis distantia semina formis,
  290. ne quaedam cogas inmani maximitate
  291. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  292. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  293. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  294. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  295. saecla novo rerum superata colore iacerent
  296. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  297. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  298. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  299. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  300. cedere item retro possent in deteriores
  301. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  302. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  303. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  304. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  305. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  306. materiem quoque finitis differe figuris.
  307. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  308. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  309. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  310. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  311. ergo finita distant ratione creata,
  312. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  313. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  314. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  315. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  316. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  317. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  318. formarum finita, necesse est quae similes sint
  319. esse infinitas aut summam materiai
  320. finitam constare, id quod non esse probavi.
  321. * * *
  322. versibus ostendam corpuscula materiai
  323. ex infinito summam rerum usque tenere
  324. undique protelo plagarum continuato.
  325. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  326. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  327. at regione locoque alio terrisque remotis
  328. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  329. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  330. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  331. milibus e multis vallo munitur eburno,
  332. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum