De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex infinito summam rerum usque tenere
  2. undique protelo plagarum continuato.
  3. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  4. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  5. at regione locoque alio terrisque remotis
  6. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  7. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  8. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  9. milibus e multis vallo munitur eburno,
  10. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  11. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  12. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  13. unica res quaedem nativo corpore sola,
  14. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  15. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  16. unde ea progigni possit concepta, creari
  17. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  18. quippe etenim sumant alii finita per omne
  19. corpora iactari unius genitalia rei,
  20. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  21. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  22. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  23. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  24. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  25. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  26. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  27. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  28. infidi maris insidias virisque dolumque
  29. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  30. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  31. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  32. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  33. disiectare aestus diversi materiai,
  34. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  35. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  36. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  37. et res progigni et genitas procrescere posse.
  38. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  39. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  40. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  41. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  42. nec porro rerum genitales auctificique
  43. motus perpetuo possunt servare creata.
  44. sic aequo geritur certamine principiorum
  45. ex infinito contractum tempore bellum.
  46. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  47. et superantur item. miscetur funere vagor,
  48. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  49. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  50. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  51. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  52. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  53. convenit et memori mandatum mente tenere,
  54. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  55. quod genere ex uno consistat principiorum,