De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  2. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  3. atque potestates, ita plurima principiorum
  4. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  5. Principio tellus habet in se corpora prima,
  6. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  7. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  8. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  9. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  10. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  11. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  12. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  13. montivago generi possit praebere ferarum.
  14. quare magna deum mater materque ferarum
  15. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  16. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  17. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  18. aeris in spatio magnam pendere docentes
  19. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  20. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  21. officiis debet molliri victa parentum.
  22. muralique caput summum cinxere corona,
  23. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  24. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  25. horrifice fertur divinae matris imago.
  26. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  27. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  28. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  29. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  30. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  31. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  32. significare volunt indignos esse putandos,
  33. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  34. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  35. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  36. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  37. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  38. ingratos animos atque impia pectora volgi
  39. conterrere metu quae possint numine divae.
  40. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  41. munificat tacita mortalis muta salute,
  42. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  43. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  44. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  45. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  46. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  47. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  48. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  49. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  50. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  51. cum pueri circum puerum pernice chorea
  52. armat et in numerum pernice chorea
  53. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  54. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  55. aeternumque daret matri sub pectore volnus.