De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. linquit enim supera taetri primordia viri,
  2. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  3. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  4. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  5. finita variare figurarum ratione.
  6. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  7. esse infinito debebunt corporis auctu.
  8. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  9. corporis inter se multum variare figurae
  10. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  11. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  12. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  13. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  14. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  15. formai speciem totius corporis eius,
  16. quod super est, si forte voles variare figuras,
  17. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  18. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  19. si tu forte voles etiam variare figuras.
  20. ergo formarum novitatem corporis augmen
  21. subsequitur. quare non est ut credere possis
  22. esse infinitis distantia semina formis,
  23. ne quaedam cogas inmani maximitate
  24. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  25. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  26. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  27. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  28. saecla novo rerum superata colore iacerent
  29. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  30. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  31. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  32. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  33. cedere item retro possent in deteriores
  34. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  35. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  36. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  37. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  38. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  39. materiem quoque finitis differe figuris.
  40. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  41. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  42. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  43. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  44. ergo finita distant ratione creata,
  45. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  46. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  47. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  48. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  49. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  50. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  51. formarum finita, necesse est quae similes sint
  52. esse infinitas aut summam materiai
  53. finitam constare, id quod non esse probavi.
  54. * * *
  55. versibus ostendam corpuscula materiai