De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  2. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  3. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  4. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  5. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  6. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  7. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  8. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  9. non radii solis neque lucida tela diei
  10. discutiant, sed naturae species ratioque.
  11. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  12. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  13. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  14. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  15. expediam: tu te dictis praebere memento.
  16. nam certe non inter se stipata cohaeret
  17. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  18. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  19. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  20. cum tamen incolumis videatur summa manere
  21. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  22. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  23. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  24. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  25. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  26. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  27. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  28. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  29. Si cessare putas rerum primordia posse
  30. cessandoque novos rerum progignere motus,
  31. avius a vera longe ratione vagaris.
  32. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  33. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  34. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  35. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  36. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  37. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  38. et quo iactari magis omnia materiai
  39. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  40. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  41. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  42. inmensumque patere in cunctas undique partis
  43. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  44. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  45. reddita corporibus primis per inane profundum,
  46. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  47. partim intervallis magnis confulta resultant,
  48. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  49. et quae cumque magis condenso conciliatu
  50. exiguis intervallis convecta resultant,
  51. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  52. haec validas saxi radices et fera ferri
  53. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  54. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  55. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  56. in magnis intervallis; haec aera rarum
  57. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  58. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  59. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  60. consociare etiam motus potuere recepta.
  61. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  62. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  63. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  64. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  65. multa minuta modis multis per inane videbis
  66. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  67. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  68. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  69. conciliis et discidiis exercita crebris;
  70. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  71. quale sit in magno iactari semper inani.
  72. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  73. exemplare dare et vestigia notitiai.
  74. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  75. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  76. quod tales turbae motus quoque materiai
  77. significant clandestinos caecosque subesse.
  78. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  79. commutare viam retroque repulsa reverti
  80. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  81. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  82. prima moventur enim per se primordia rerum,
  83. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  84. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  85. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  86. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  87. sic a principiis ascendit motus et exit
  88. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  89. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  90. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  91. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  92. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  93. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  94. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  95. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  96. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  97. convestire sua perfundens omnia luce,
  98. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  99. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  100. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  101. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  102. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  103. sed complexa meant inter se conque globata;
  104. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  105. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  106. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  107. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  108. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  109. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  110. debent ni mirum praecellere mobilitate
  111. et multo citius ferri quam lumina solis
  112. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  113. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  114. * * *
  115. nec persectari primordia singula quaeque,
  116. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  117. At quidam contra haec, ignari materiai,
  118. naturam non posse deum sine numine reddunt
  119. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  120. tempora mutare annorum frugesque creare
  121. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  122. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  123. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  124. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  125. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  126. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  127. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  128. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  129. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  130. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  131. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  132. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  133. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  134. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  135. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  136. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  137. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  138. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  139. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  140. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  141. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  142. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  143. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  144. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  145. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  146. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  147. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  148. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  149. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  150. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  151. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  152. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  153. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  154. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  155. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  156. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  157. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  158. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  159. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  160. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  161. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  162. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  163. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  164. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  165. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  166. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  167. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur