De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  2. incertisque locis spatio depellere paulum,
  3. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  4. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  5. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  6. nec foret offensus natus nec plaga creata
  7. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  8. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  9. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  10. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  11. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  12. avius a vera longe ratione recedit.
  13. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  14. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  15. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  16. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  17. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  18. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  19. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  20. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  21. omnia qua propter debent per inane quietum
  22. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  23. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  24. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  25. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  26. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  27. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  28. obliquos videamur et id res vera refutet.
  29. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  30. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  31. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  32. sed nihil omnino recta regione viai
  33. declinare quis est qui possit cernere sese?
  34. Denique si semper motu conectitur omnis
  35. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  36. nec declinando faciunt primordia motus
  37. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  38. ex infinito ne causam causa sequatur,
  39. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  40. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  41. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  42. declinamus item motus nec tempore certo
  43. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  44. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  45. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  46. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  47. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  48. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  49. omnis enim totum per corpus materiai
  50. copia conciri debet, concita per artus
  51. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  52. ut videas initum motus a corde creari
  53. ex animique voluntate id procedere primum,
  54. inde dari porro per totum corpus et artus.
  55. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  56. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  57. nam tum materiem totius corporis omnem
  58. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  59. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  60. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  61. pellat et invitos cogat procedere saepe
  62. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  63. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  64. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  65. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  66. et proiecta refrenatur retroque residit.
  67. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  68. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  69. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  70. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  71. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  72. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  73. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  74. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  75. id facit exiguum clinamen principiorum
  76. nec regione loci certa nec tempore certo.
  77. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  78. copia nec porro maioribus intervallis;
  79. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  80. qua propter quo nunc in motu principiorum
  81. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  82. et post haec semper simili ratione ferentur,
  83. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  84. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  85. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  86. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  87. nam neque quo possit genus ullum materiai
  88. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  89. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  90. naturam rerum mutare et vertere motus.
  91. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  92. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  93. summa tamen summa videatur stare quiete,
  94. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  95. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  96. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  97. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  98. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  99. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  100. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  101. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  102. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  103. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  104. omnia quae nobis longe confusa videntur
  105. et velut in viridi candor consistere colli.
  106. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  107. camporum complent belli simulacra cientes,
  108. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  109. aere renidescit tellus supterque virum vi
  110. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  111. icti reiectant voces ad sidera mundi
  112. et circum volitant equites mediosque repente
  113. tramittunt valido quatientes impete campos;
  114. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  115. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  116. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  117. qualia sint et quam longe distantia formis,
  118. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  119. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  120. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  121. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  122. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  123. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  124. esse pari filo similique adfecta figura.
  125. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  126. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  127. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  128. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  129. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  130. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  131. invenies tamen inter se differre figuris.
  132. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  133. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  134. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  135. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  136. turicremas propter mactatus concidit aras
  137. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  138. at mater viridis saltus orbata peragrans
  139. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  140. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  141. conspicere amissum fetum, completque querellis
  142. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  143. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  144. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  145. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  146. oblectare animum subitamque avertere curam,
  147. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  148. derivare queunt animum curaque levare;
  149. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  150. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  151. cornigeras norunt matres agnique petulci
  152. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  153. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  154. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  155. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  156. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  157. concharumque genus parili ratione videmus
  158. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  159. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  160. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  161. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  162. unius ad certam formam primordia rerum,
  163. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  164. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  165. quare fulmineus multo penetralior ignis
  166. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  167. dicere enim possis caelestem fulminis ignem