De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  2. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  3. perpetuo possint aevi labentia tractu
  4. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  5. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  6. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  7. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  8. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  9. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  10. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  11. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  12. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  13. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  14. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  15. exiguum possent horai sistere tempus;
  16. nam dispulsa suo de coetu materiai
  17. copia ferretur magnum per inane soluta,
  18. sive adeo potius numquam concreta creasset
  19. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  20. nam certe neque consilio primordia rerum
  21. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  22. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  23. sed quia multa modis multis mutata per omne
  24. ex infinito vexantur percita plagis,
  25. omne genus motus et coetus experiundo
  26. tandem deveniunt in talis disposituras,
  27. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  28. et multos etiam magnos servata per annos
  29. ut semel in motus coniectast convenientis,
  30. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  31. integrent amnes et solis terra vapore
  32. fota novet fetus summissaque gens animantum
  33. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  34. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  35. ex infinito suboriri copia posset,
  36. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  37. nam vel uti privata cibo natura animantum
  38. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  39. dissolui simul ac defecit suppeditare
  40. materies aliqua ratione aversa viai.
  41. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  42. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  43. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  44. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  45. inter dum resilire tamen coguntur et una
  46. principiis rerum spatium tempusque fugai
  47. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  48. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  49. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  50. infinita opus est vis undique materiai.
  51. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  52. in medium summae quod dicunt omnia niti
  53. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  54. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  55. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  56. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  57. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  58. nitier in terraque retro requiescere posta,
  59. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  60. et simili ratione animalia suppa vagari
  61. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  62. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  63. sponte sua possint in caeli templa volare;
  64. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  65. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  66. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  67. sed vanus stolidis haec * * *
  68. amplexi quod habent perv * * *
  69. nam medium nihil esse potest * * *
  70. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  71. possit ibi quicquam consistere * * *
  72. quam quavis alia longe ratione * * *
  73. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  74. per medium, per non medium, concedere debet
  75. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  76. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  77. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  78. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  79. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  80. haud igitur possunt tali ratione teneri
  81. res in concilium medii cuppedine victae.
  82. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  83. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  84. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  85. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  86. at contra tenuis exponunt aeris auras
  87. et calidos simul a medio differrier ignis,
  88. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  89. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  90. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  91. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  92. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  93. ---
  94. ---
  95. ---
  96. ---
  97. ---
  98. ---
  99. ---
  100. ---
  101. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  102. diffugiant subito magnum per inane soluta
  103. et ne cetera consimili ratione sequantur
  104. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  105. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  106. inter permixtas rerum caelique ruinas
  107. corpora solventes abeat per inane profundum,
  108. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  109. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  110. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  111. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  112. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  113. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  114. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  115. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  116. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint
  23. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  24. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  25. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  26. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  27. nec domus argento fulget auroque renidet
  28. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  29. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  30. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  31. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  32. praesertim cum tempestas adridet et anni
  33. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  34. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  35. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  36. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  37. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  38. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  39. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  40. si non forte tuas legiones per loca campi
  41. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  42. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  43. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  44. his tibi tum rebus timefactae religiones
  45. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  46. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  47. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  48. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  49. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  50. audacterque inter reges rerumque potentis
  51. versantur neque fulgorem reverentur ab auro