De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  2. si tu forte voles etiam variare figuras.
  3. ergo formarum novitatem corporis augmen
  4. subsequitur. quare non est ut credere possis
  5. esse infinitis distantia semina formis,
  6. ne quaedam cogas inmani maximitate
  7. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  8. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  9. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  10. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  11. saecla novo rerum superata colore iacerent
  12. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  13. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  14. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  15. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  16. cedere item retro possent in deteriores
  17. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  18. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  19. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  20. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  21. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  22. materiem quoque finitis differe figuris.
  23. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  24. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  25. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  26. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  27. ergo finita distant ratione creata,
  28. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  29. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  30. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  31. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  32. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  33. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  34. formarum finita, necesse est quae similes sint
  35. esse infinitas aut summam materiai
  36. finitam constare, id quod non esse probavi.
  37. * * *
  38. versibus ostendam corpuscula materiai
  39. ex infinito summam rerum usque tenere
  40. undique protelo plagarum continuato.
  41. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  42. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  43. at regione locoque alio terrisque remotis
  44. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  45. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  46. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  47. milibus e multis vallo munitur eburno,
  48. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  49. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  50. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  51. unica res quaedem nativo corpore sola,
  52. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  53. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  54. unde ea progigni possit concepta, creari
  55. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  56. quippe etenim sumant alii finita per omne
  57. corpora iactari unius genitalia rei,
  58. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  59. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  60. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  61. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  62. disiactare solet magnum mare transtra cavernas