De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dissimili dentata modo conpungere sensus
  2. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  3. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  4. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  5. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  6. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  7. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  8. semina confundunt inter se concita sensum;
  9. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  10. tute tibi partem ferias atque experiare.
  11. qua propter longe formas distare necessest
  12. principiis, varios quae possint edere sensus.
  13. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  14. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  15. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  16. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  17. prima acie constant ictus contemnere sueta
  18. et validi silices ac duri robora ferri
  19. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  20. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  21. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  22. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  23. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  24. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  25. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  26. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  27. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  28. at non esse tamen perplexis indupedita,
  29. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  30. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  31. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  32. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  33. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  34. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  35. * * *
  36. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  37. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  38. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  39. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  40. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  41. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  42. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  43. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  44. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  45. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  46. linquit enim supera taetri primordia viri,
  47. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  48. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  49. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  50. finita variare figurarum ratione.
  51. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  52. esse infinito debebunt corporis auctu.
  53. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  54. corporis inter se multum variare figurae
  55. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  56. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  57. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  58. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  59. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  60. formai speciem totius corporis eius,
  61. quod super est, si forte voles variare figuras,
  62. addendum partis alias erit. inde sequetur,