De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  2. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  3. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  4. infidi maris insidias virisque dolumque
  5. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  6. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  7. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  8. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  9. disiectare aestus diversi materiai,
  10. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  11. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  12. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  13. et res progigni et genitas procrescere posse.
  14. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  15. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  16. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  17. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  18. nec porro rerum genitales auctificique
  19. motus perpetuo possunt servare creata.
  20. sic aequo geritur certamine principiorum
  21. ex infinito contractum tempore bellum.
  22. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  23. et superantur item. miscetur funere vagor,
  24. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  25. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  26. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  27. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  28. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  29. convenit et memori mandatum mente tenere,
  30. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  31. quod genere ex uno consistat principiorum,
  32. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  33. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  34. atque potestates, ita plurima principiorum
  35. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  36. Principio tellus habet in se corpora prima,
  37. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  38. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  39. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  40. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  41. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  42. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  43. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  44. montivago generi possit praebere ferarum.
  45. quare magna deum mater materque ferarum
  46. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  47. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  48. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  49. aeris in spatio magnam pendere docentes
  50. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  51. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  52. officiis debet molliri victa parentum.
  53. muralique caput summum cinxere corona,
  54. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  55. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  56. horrifice fertur divinae matris imago.
  57. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  58. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  59. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  60. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  61. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  62. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,