De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. copia nec porro maioribus intervallis;
  2. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  3. qua propter quo nunc in motu principiorum
  4. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  5. et post haec semper simili ratione ferentur,
  6. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  7. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  8. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  9. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  10. nam neque quo possit genus ullum materiai
  11. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  12. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  13. naturam rerum mutare et vertere motus.
  14. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  15. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  16. summa tamen summa videatur stare quiete,
  17. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  18. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  19. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  20. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  21. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  22. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  23. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  24. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  25. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  26. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  27. omnia quae nobis longe confusa videntur
  28. et velut in viridi candor consistere colli.
  29. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  30. camporum complent belli simulacra cientes,
  31. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  32. aere renidescit tellus supterque virum vi
  33. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  34. icti reiectant voces ad sidera mundi
  35. et circum volitant equites mediosque repente
  36. tramittunt valido quatientes impete campos;
  37. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  38. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  39. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  40. qualia sint et quam longe distantia formis,
  41. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  42. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  43. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  44. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  45. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  46. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  47. esse pari filo similique adfecta figura.
  48. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  49. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  50. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  51. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  52. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  53. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  54. invenies tamen inter se differre figuris.
  55. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  56. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  57. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  58. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  59. turicremas propter mactatus concidit aras
  60. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  61. at mater viridis saltus orbata peragrans
  62. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  63. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  64. conspicere amissum fetum, completque querellis
  65. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  66. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  67. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  68. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  69. oblectare animum subitamque avertere curam,
  70. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  71. derivare queunt animum curaque levare;
  72. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  73. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  74. cornigeras norunt matres agnique petulci
  75. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  76. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  77. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  78. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  79. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  80. concharumque genus parili ratione videmus
  81. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  82. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  83. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  84. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  85. unius ad certam formam primordia rerum,
  86. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  87. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  88. quare fulmineus multo penetralior ignis
  89. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  90. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  91. subtilem magis e parvis constare figuris
  92. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  93. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  94. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  95. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  96. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  97. et quamvis subito per colum vina videmus
  98. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  99. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  100. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  101. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  102. inter se possint primordia singula quaeque
  103. singula per cuiusque foramina permanare.
  104. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  105. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  106. at contra taetra absinthi natura ferique
  107. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  108. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  109. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  110. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  111. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  112. proptereaque solere vias rescindere nostris
  113. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  114. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  115. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  116. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  117. horrorem constare elementis levibus aeque
  118. ac musaea mele, per chordas organici quae
  119. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  120. neu simili penetrare putes primordia forma
  121. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  122. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  123. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  124. neve bonos rerum simili constare colores
  125. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  126. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  127. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  128. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  129. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  130. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  131. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  132. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  133. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  134. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  135. titillare magis sensus quam laedere possint,
  136. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  137. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  138. dissimili dentata modo conpungere sensus
  139. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  140. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  141. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  142. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  143. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  144. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  145. semina confundunt inter se concita sensum;
  146. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  147. tute tibi partem ferias atque experiare.
  148. qua propter longe formas distare necessest
  149. principiis, varios quae possint edere sensus.
  150. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  151. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  152. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  153. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  154. prima acie constant ictus contemnere sueta
  155. et validi silices ac duri robora ferri
  156. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  157. illa quidem debent e levibus atque rutundis