De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  2. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  3. dissimili dentata modo conpungere sensus
  4. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  5. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  6. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  7. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  8. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  9. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  10. semina confundunt inter se concita sensum;
  11. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  12. tute tibi partem ferias atque experiare.
  13. qua propter longe formas distare necessest
  14. principiis, varios quae possint edere sensus.
  15. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  16. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  17. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  18. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  19. prima acie constant ictus contemnere sueta
  20. et validi silices ac duri robora ferri
  21. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  22. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  23. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  24. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  25. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  26. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  27. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  28. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  29. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  30. at non esse tamen perplexis indupedita,
  31. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  32. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  33. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  34. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  35. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  36. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  37. * * *
  38. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  39. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  40. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  41. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  42. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  43. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  44. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  45. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  46. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  47. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  48. linquit enim supera taetri primordia viri,
  49. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  50. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  51. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  52. finita variare figurarum ratione.
  53. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  54. esse infinito debebunt corporis auctu.
  55. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  56. corporis inter se multum variare figurae
  57. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  58. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  59. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  60. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  61. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  62. formai speciem totius corporis eius,
  63. quod super est, si forte voles variare figuras,
  64. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  65. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  66. si tu forte voles etiam variare figuras.
  67. ergo formarum novitatem corporis augmen
  68. subsequitur. quare non est ut credere possis
  69. esse infinitis distantia semina formis,
  70. ne quaedam cogas inmani maximitate
  71. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  72. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  73. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  74. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  75. saecla novo rerum superata colore iacerent
  76. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  77. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  78. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  79. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  80. cedere item retro possent in deteriores
  81. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  82. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  83. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  84. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  85. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  86. materiem quoque finitis differe figuris.
  87. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  88. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  89. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  90. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  91. ergo finita distant ratione creata,
  92. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  93. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  94. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  95. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  96. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  97. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  98. formarum finita, necesse est quae similes sint
  99. esse infinitas aut summam materiai
  100. finitam constare, id quod non esse probavi.
  101. * * *
  102. versibus ostendam corpuscula materiai
  103. ex infinito summam rerum usque tenere
  104. undique protelo plagarum continuato.
  105. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  106. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  107. at regione locoque alio terrisque remotis
  108. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  109. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  110. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  111. milibus e multis vallo munitur eburno,
  112. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  113. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  114. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  115. unica res quaedem nativo corpore sola,
  116. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  117. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  118. unde ea progigni possit concepta, creari
  119. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  120. quippe etenim sumant alii finita per omne
  121. corpora iactari unius genitalia rei,
  122. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  123. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  124. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  125. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  126. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  127. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  128. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  129. ut videantur et indicium mortalibus edant,