De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  2. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  3. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  4. nam neque quo possit genus ullum materiai
  5. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  6. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  7. naturam rerum mutare et vertere motus.
  8. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  9. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  10. summa tamen summa videatur stare quiete,
  11. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  12. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  13. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  14. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  15. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  16. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  17. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  18. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  19. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  20. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  21. omnia quae nobis longe confusa videntur
  22. et velut in viridi candor consistere colli.
  23. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  24. camporum complent belli simulacra cientes,
  25. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  26. aere renidescit tellus supterque virum vi
  27. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  28. icti reiectant voces ad sidera mundi
  29. et circum volitant equites mediosque repente
  30. tramittunt valido quatientes impete campos;
  31. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  32. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  33. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  34. qualia sint et quam longe distantia formis,
  35. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  36. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  37. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  38. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  39. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  40. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  41. esse pari filo similique adfecta figura.
  42. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  43. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  44. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  45. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  46. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  47. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  48. invenies tamen inter se differre figuris.
  49. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  50. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  51. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  52. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  53. turicremas propter mactatus concidit aras
  54. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  55. at mater viridis saltus orbata peragrans
  56. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  57. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  58. conspicere amissum fetum, completque querellis
  59. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  60. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  61. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  62. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  63. oblectare animum subitamque avertere curam,
  64. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  65. derivare queunt animum curaque levare;
  66. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  67. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  68. cornigeras norunt matres agnique petulci
  69. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  70. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  71. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  72. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  73. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  74. concharumque genus parili ratione videmus
  75. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  76. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  77. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  78. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  79. unius ad certam formam primordia rerum,
  80. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  81. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  82. quare fulmineus multo penetralior ignis
  83. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  84. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  85. subtilem magis e parvis constare figuris
  86. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  87. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  88. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  89. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  90. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  91. et quamvis subito per colum vina videmus
  92. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  93. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  94. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  95. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  96. inter se possint primordia singula quaeque
  97. singula per cuiusque foramina permanare.
  98. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  99. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  100. at contra taetra absinthi natura ferique
  101. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  102. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  103. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  104. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  105. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  106. proptereaque solere vias rescindere nostris
  107. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  108. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  109. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  110. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  111. horrorem constare elementis levibus aeque
  112. ac musaea mele, per chordas organici quae
  113. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  114. neu simili penetrare putes primordia forma
  115. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  116. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  117. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  118. neve bonos rerum simili constare colores
  119. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  120. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  121. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  122. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  123. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  124. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  125. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  126. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  127. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  128. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  129. titillare magis sensus quam laedere possint,