De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. infidi maris insidias virisque dolumque
  2. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  3. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  4. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  5. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  6. disiectare aestus diversi materiai,
  7. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  8. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  9. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  10. et res progigni et genitas procrescere posse.
  11. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  12. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  13. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  14. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  15. nec porro rerum genitales auctificique
  16. motus perpetuo possunt servare creata.
  17. sic aequo geritur certamine principiorum
  18. ex infinito contractum tempore bellum.
  19. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  20. et superantur item. miscetur funere vagor,
  21. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  22. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  23. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  24. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  25. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  26. convenit et memori mandatum mente tenere,
  27. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  28. quod genere ex uno consistat principiorum,
  29. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  30. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  31. atque potestates, ita plurima principiorum
  32. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  33. Principio tellus habet in se corpora prima,
  34. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  35. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  36. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  37. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  38. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  39. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  40. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  41. montivago generi possit praebere ferarum.
  42. quare magna deum mater materque ferarum
  43. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  44. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  45. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  46. aeris in spatio magnam pendere docentes
  47. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  48. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  49. officiis debet molliri victa parentum.
  50. muralique caput summum cinxere corona,
  51. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  52. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  53. horrifice fertur divinae matris imago.
  54. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  55. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  56. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  57. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  58. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  59. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  60. significare volunt indignos esse putandos,
  61. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  62. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  63. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  64. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  65. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  66. ingratos animos atque impia pectora volgi
  67. conterrere metu quae possint numine divae.
  68. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  69. munificat tacita mortalis muta salute,
  70. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  71. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  72. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  73. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  74. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  75. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  76. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  77. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  78. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  79. cum pueri circum puerum pernice chorea
  80. armat et in numerum pernice chorea
  81. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  82. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  83. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  84. propterea magnam armati matrem comitantur,
  85. aut quia significant divam praedicere ut armis
  86. ac virtute velint patriam defendere terram
  87. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  88. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  89. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  90. omnis enim per se divom natura necessest
  91. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  92. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  93. nam privata dolore omni, privata periclis,
  94. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  95. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  96. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  97. et quia multarum potitur primordia rerum,
  98. multa modis multis effert in lumina solis.
  99. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  100. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  101. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  102. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  103. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  104. religione animum turpi contingere parcat.
  105. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  106. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  107. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  108. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  109. dissimili vivont specie retinentque parentum
  110. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  111. tanta est in quovis genere herbae materiai
  112. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  113. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  114. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  115. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  116. dissimili perfecta figura principiorum.
  117. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  118. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  119. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  120. scintillasque agere ac late differre favillam.
  121. cetera consimili mentis ratione peragrans
  122. invenies igitur multarum semina rerum
  123. corpore celare et varias cohibere figuras.
  124. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  125. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  126. haec igitur variis debent constare figuris;
  127. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  128. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  129. sensibus; ut noscas primis differre figuris.