De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  2. titillare magis sensus quam laedere possint,
  3. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  4. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  5. dissimili dentata modo conpungere sensus
  6. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  7. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  8. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  9. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  10. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  11. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  12. semina confundunt inter se concita sensum;
  13. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  14. tute tibi partem ferias atque experiare.
  15. qua propter longe formas distare necessest
  16. principiis, varios quae possint edere sensus.
  17. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  18. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  19. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  20. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  21. prima acie constant ictus contemnere sueta
  22. et validi silices ac duri robora ferri
  23. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  24. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  25. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  26. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  27. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  28. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  29. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  30. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  31. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  32. at non esse tamen perplexis indupedita,
  33. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  34. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  35. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  36. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  37. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  38. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  39. * * *
  40. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  41. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  42. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  43. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  44. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  45. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  46. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  47. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  48. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  49. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  50. linquit enim supera taetri primordia viri,
  51. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  52. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  53. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  54. finita variare figurarum ratione.
  55. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  56. esse infinito debebunt corporis auctu.
  57. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  58. corporis inter se multum variare figurae
  59. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  60. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  61. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  62. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  63. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  64. formai speciem totius corporis eius,
  65. quod super est, si forte voles variare figuras,
  66. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  67. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  68. si tu forte voles etiam variare figuras.
  69. ergo formarum novitatem corporis augmen
  70. subsequitur. quare non est ut credere possis
  71. esse infinitis distantia semina formis,
  72. ne quaedam cogas inmani maximitate
  73. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  74. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  75. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  76. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  77. saecla novo rerum superata colore iacerent
  78. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  79. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  80. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  81. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  82. cedere item retro possent in deteriores
  83. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  84. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  85. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  86. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  87. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  88. materiem quoque finitis differe figuris.
  89. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  90. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  91. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  92. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  93. ergo finita distant ratione creata,
  94. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  95. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  96. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  97. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  98. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  99. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  100. formarum finita, necesse est quae similes sint
  101. esse infinitas aut summam materiai
  102. finitam constare, id quod non esse probavi.
  103. * * *
  104. versibus ostendam corpuscula materiai
  105. ex infinito summam rerum usque tenere
  106. undique protelo plagarum continuato.
  107. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  108. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  109. at regione locoque alio terrisque remotis
  110. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  111. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  112. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  113. milibus e multis vallo munitur eburno,
  114. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  115. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  116. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  117. unica res quaedem nativo corpore sola,
  118. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  119. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  120. unde ea progigni possit concepta, creari
  121. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  122. quippe etenim sumant alii finita per omne
  123. corpora iactari unius genitalia rei,
  124. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  125. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  126. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  127. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  128. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  129. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  130. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  131. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  132. infidi maris insidias virisque dolumque
  133. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  134. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  135. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  136. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  137. disiectare aestus diversi materiai,
  138. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  139. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  140. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  141. et res progigni et genitas procrescere posse.
  142. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  143. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  144. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  145. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  146. nec porro rerum genitales auctificique
  147. motus perpetuo possunt servare creata.
  148. sic aequo geritur certamine principiorum
  149. ex infinito contractum tempore bellum.
  150. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  151. et superantur item. miscetur funere vagor,
  152. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  153. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  154. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  155. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  156. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  157. convenit et memori mandatum mente tenere,
  158. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  159. quod genere ex uno consistat principiorum,
  160. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  161. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  162. atque potestates, ita plurima principiorum
  163. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  164. Principio tellus habet in se corpora prima,
  165. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  166. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  167. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  168. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  169. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  170. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  171. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  172. montivago generi possit praebere ferarum.
  173. quare magna deum mater materque ferarum
  174. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  175. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  176. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  177. aeris in spatio magnam pendere docentes
  178. tellurem neque posse in terra sistere terram.